§1.9.1fungerer eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tu levasses te in tuo non egere, ac velim facilius quam tunc mihi nunc tibi tute medeare.
如果我不知道,你在你自己的悲痛中并不缺少你曾用来减轻我悲痛的那些药方,我就会履行你在我哀悼期间为我履行的那份职责,并写信慰问你;我真希望你现在能比我当时更容易地医治你自己。
est autem alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri praeceperit id ipsum facere non posse.
然而,对于像你这样伟大的人物来说,自己却无法做到曾吩咐别人去做的事,这是极不相称的。
me quidem cum rationes quas conlegeras tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit.
对我而言,你所收集的那些道理以及你的威信,确实阻止了我过度的悲伤。
Cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum praesertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo ferebat.
因为当在你看米我承受悲痛显得比一个男子汉——尤其是比一个习惯于安慰他人的人——所应有的表现更为软弱时,你曾写信斥责我,其言辞比你平日的习惯更为严厉。
§1.9.2itaque iudicium tuum magni aestimans idque veritus me ipse conlegi et ea quae didiceram, legeram, acceperam, graviora duxi tua auctoritate addita.
因此,我高度重视并敬畏你的判断,重整了自我,并且在加上了你的权威之后,把我所学、所读、所领悟的道理看得更有分量。
ac mihi tum, Brute, officio solum erat et naturae, tibi nunc populo et scaenae, ut dicitur, serviendum est.
布鲁图斯啊,当时对我而言,只需服务于职责与天性,而现在对你而言,正如俗话所说,必须服务于民众与“舞台”。
nam cum in te non solum exercitus tui sed omnium civium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum videri.
因为现在不仅你军队的眼睛,而且所有公民乃至几乎所有民族的眼睛都注视着你,那么,正是因为他我们其余的人才更加坚强的那个人,自己却显得精神委靡,这是最不相称的。
quam ob rem accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi vulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere, sed ut modice ceteris utile est, ita tibi necesse est.
因此,你确实承受了悲痛(因为你失去了在世间无可比拟之人),而且在这般重创中也必须悲伤,以免免除一切痛苦的感觉本身比悲伤更加悲惨;但正如对他人而言适度悲伤是有益的,对你而言则是绝对必要的。
§1.9.3scriberem plura nisi ad te haec ipsa nimis multa essent.
如果不是这些话对你来说已经太多,我会写得更多。
nos te tuumque exercitum exspectamus; sine quo, ut reliqua ex sententia succedant, vix satis liberi videmur fore.
我们等待着你和你的军队;没有他们,即便其余的事都如愿以偿,我们似乎也难以获得充分的自由。
de tota re publica plura scribam et fortasse iam certiora iis litteris quas veteri nostro cogitabam dare.
关于整个国家的大事,我会在我打算托付给我们那位老友的信中写得更多,也许会有更确切的消息。