§1.10.1nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno opere desiderabat res publica.
我们至今尚未收到你的任何来信,甚至连表明你在获悉元老院的决议后正率军进入意大利的传闻也没有听到;而国家正极切地企盼你这样做并加快步伐。
ingravescit enim in dies intestinum malum, nec extemis hostibus magis quam domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed facilius frangebantur.
因为内忧与日俱增,我们与其说是在与外敌斗争,不如说是在同内奸作斗争,这些人虽然自战争伊始就一直存在,但过去更容易被击碎。
erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus.
元老院因我的提案和激励而振作起来,意气更为高昂。
erat in senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus ab initio, non fides ad extremum defuit.
潘萨在元老院中表现得相当激烈和敏锐,不仅针对此类其他人,尤其针对他的岳父;这位执政官自始至终既不缺乏勇气,也不缺乏忠诚。
§1.10.2bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio.
战争在穆蒂纳进行,其情况是:你在凯撒身上找不到任何可以指责之处,但在希尔提乌斯身上却有一些。
huius belli fortuna
"
ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona.
这场战争的命运是, “在顺境中动荡,在逆境中安稳。
"
erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso.
” 在消灭了安东尼的军队并驱逐他本人之后,共和国成了胜利者。
Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus.
然而,此后由于布鲁图斯的诸多失误,以至于胜利在某种程度上从手中溜走了。
perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur.
我们的将领们没有去追击那些惊恐万状、手无寸铁、身负重伤的敌人,从而给雷皮杜斯留出了时间,让我们在更大的灾难中去体验他那早已屡见不鲜的轻浮。
sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum; §1.10.3sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus.
布鲁图斯和普兰库斯的军队虽好但缺乏经验,此外还有极其忠诚且规模庞大的高卢辅助军;然而,某些人通过极其恶毒的书信以及欺诈性的说客和信使,将迄今为止一直听从我建议、且自身具有优秀天赋和令人赞叹的坚定意志的凯撒,推向了对执政官职位的绝对期盼之中。
quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi.
我一察觉到这一点,就没有停止写信告诫不在现场的他,也没有停止去谴责他那些似乎在支持其野心的身在罗马的亲信,更没有犹豫在元老院中揭露这些极其邪恶阴谋的源头。
nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret.
事实上,在任何事情上,我都记不得有比这更好的元老院或政务官了;因为在过去,对于一个有权势的人——或者更确切地说,是最有权势的人(既然现在的权力已经建立在暴力和武力之上)——的非常规荣誉,从来没有发生过没有任何护民官、没有任何担任其他官职的人、没有任何普通公民站出来表示支持的情况。
sed in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas.
然而,在这种坚定和美德之中,城邦依然焦虑不安。
inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia.
因为布鲁图斯啊,我们正被士兵们的任性和将军的傲慢所戏弄。
tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.
每个人都要求自己在国家中拥有的权力要与他所拥有的武力相等;理性、节度、法律、习俗、责任都不再起作用,公民的评判和声誉、对后世的敬畏也毫无分量。
§1.10.4haec ego multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum, cum me vestrorum edictorum fama revocavit; incitavisti vero tu me, Brute, Veliae.
我早就预见到了这些,并在打算逃离意大利之时,被你们的告示所传出的名声召了回来;而且你,布鲁图斯,确实在韦利亚激励了我。
quamquam enim dolebiwn in eam me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses, quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore, perrexi tamen Romamque perveni nulloque praesidio quatefeci Antonium contraque eius arma nefanda praesidia quae oblata sunt Caesaris consilio et auctoritate firmavi.
因为,尽管我为自己要前往那座你身为解放者却不得不逃离的城市而感到悲伤(这曾经也发生在我身上,处境相似,但遭遇更惨),但我依然继续前行并抵达了罗马,在没有任何护卫的情况下动摇了安东尼,并利用凯撒的谋略和权威所提供的防御力量,来对抗他那邪恶的武装。
qui si steterit fide mihique paruerit, satis videmur habituri praesidi; sin autem impiorum consilia plus valuerint quam nostra aut imbecillitas aetatis non potuerit gravitatem rerum sustinere, spes omnis est in te.
如果他坚守信用并听从我的话,我们似乎就会有足够的保障;但如果恶徒们的阴谋比我们的更有力量,或者他由于年轻弱小而无法承受局势之重,那么所有的希望就都在你身上了。
quam ob rem advola obsecro, atque eam rem publicam, quam virtute atque animi magnitudine magis quam eventis rerum liberavisti, exitu libera.
因此,我恳求你速速飞奔而来,用你的行动最终解放那个你凭借美德和伟大的胸怀、而非仅仅凭事态结果而解放的共和国。
omnis omnium concursus ad te futurus est.
所有人的目光和行动都将汇聚于你。
hortare idem per litteras Cassium.
请同样写信敦促卡西乌斯。
§1.10.5spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est.
自由的希望,除了在你们军营的大本营中,别无他处。
firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus.
我们在西部确实拥有强有力的将领和军队。
hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum extimescam.
至于这个年轻人的支持,我固然相信迄今为止是牢固的,但有太多人在动摇它,以至于我有时极度害怕它会被动摇。
habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat, cum has litteras dabam.
这就是国家的全部现状,至少是我在寄出这封信时的状况。
velim deinceps meliora sint.
我希望此后能有更好的消息。
sin aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem dolebo quae immortalis esse debebat;
但如果事与愿违(愿神明消除这一恶兆!
mihi quidem quantulum reliqui est?
),我将为共和国的命运而哀伤,它本该是永恒的;而对于我自己,究竟还剩下多少时日呢?