§1.7.1L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt.
卢基乌斯·毕布路斯对我应当有多么珍贵,没有人能比你做出更好的判断,你为了共和国曾付出过如此巨大的斗争和忧虑。
itaque vel ipsius virtus vel nostra necessitudo debet conciliare te illi.
因此,无论是他自身的德行,还是我们之间的亲密关系,都应当使你与他亲近。
quo minus multa mihi scribenda esse arbitror.
因此,我认为自己无需写太多的话。
voluntas enim te movere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur.
因为我们的意愿应当打动你,只要它是公正的,或者是为了履行必要的义务而产生的。
is Pansae locum petere constituit.
他已决定争取潘萨空出的职位。
eam nominationem a te petimus.
我们请求你给予这一提名推荐。
neque coniunctiori dare beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulum.
你既不能把恩惠授予一个比我们与你更亲密的人,也不能提名一个比毕布路斯更配得上的人。
§1.7.2de Domitio et Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi sint? Apuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes.
至于多米提乌斯和阿普莱乌斯,既然他们自身已经极受你器重,我又何必写信提及呢? 不过,对于阿普莱乌斯,你应当用你的威信予以支持。
sed Apuleius in sua epistula celebrabitur.
不过,阿普莱乌斯的事在他自己的信中会有详述。
Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum iam virum ex quanto, crede mihi, potest evadere qui vestris paucorum respondeat laudibus.
请不要让毕布路斯离开你的怀抱;相信我,从他能展现出的潜力来看,他已经是一个如此伟大的人,定能配得上你们少数杰出之士的赞誉。