§1.6.1noli exspectare dum tibi gratias agam.
请不要等待我向你致谢。
iam pridem hoc ex nostra necessitudine quae ad summam benevolentiam pervenit sublatum esse debet.
这种事早就应该从我们那已达到极度亲密的长久友谊中消除了。
filius tuus a me abest; in Macedonia congrediemur.
你的儿子不跟我在一起;我们将在马其顿会合。
iussus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam.
因为他已被命令率领骑兵从阿姆布拉基亚出发,穿过色萨利。
scripsi ad eum ut mihi Heracleam occurreret.
我已写信给他,让他到赫拉克利亚与我会合。
Cum eum videro, quoniam nobis permittis, communiter constituemus de reditu eius ad petitionem aut commendationem honoris.
当我见到他时,既然你已将决定权交给我们,我们将共同决定他为了竞选或获得官职推荐而回国之事。
§1.6.2tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo.
我向你极为恳切地推荐格里孔,他是潘萨的医生,娶了我们阿基琉斯的姐妹为妻。
audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam.
我们听说他因潘萨之死而受到托尔夸图斯的怀疑,并作为弑亲者被拘押。
nihil minus credendum est;
这简直是万万不可信的;因为谁会因潘萨之死而遭受比他更大的灾难呢?
quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? praeterea est modestus homo et frugi quem ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad facinus.
此外,他是一个谦逊而诚实的人,似乎任何利益都不可能驱使他去犯罪。
rogo te et quidem valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum est laborat) eripias eum ex custodia conservesque.
我请求你,而且是极为恳切地请求(因为我们的阿基琉斯也为此心急如焚,超出了寻常),将他从拘押中解救出来并予以保护。
hoc ego ad meum officium privatarum rerum aeque atque ullam aliam rem pertinere arbitror.
我认为这件事同其他任何事情一样,关系到我个人事务上的职责。
§1.6.3Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro Dolabellam caesum fugatumque esse.
当我给你写这封信时,盖乌斯·特雷博尼乌斯的副官萨特里乌斯给我送来了一封信,信中提到蒂里乌斯和德奥塔鲁斯已经击杀并击退了多拉贝拉。
Graecam epistulam tibi misi Cicereii cuiusdam ad Satrium missam.
我给你附上了某个叫西塞雷乌斯的人写给萨特里乌斯的希腊语信件。
§1.6.4Flavius noster de controversia quam habet cum Dyrrhachinis hereditariam sumpsit te iudicem.
我们的弗拉维乌斯就他与杜拉基乌姆居民之间关于遗产的纠纷,选择你担任审判人。
rogo te, Cicero, et Flavius rogat rem conficias.
西塞罗,我请求你,弗拉维乌斯也请求你,把这件事解决。
quin ei qui Flavium fecit heredem pecuniam debuerit civitas non est dubium; neque Dyrrhachini infitiantur sed sibi donatum aes alienum a Caesare dicunt.
毫无疑问,该城邦确实欠了那个立弗拉维乌斯为继承人的人一笔钱;杜拉基乌姆居民也不否认这一点,但他们说这笔债务已被恺撒免除了。
noli pati a necessariis tuis necessario meo iniuriam fieri.
请不要容许你的亲友对我的挚友做出不公不义之事。
xiiii K. Iunias ex castris ad imam Candaviam.
五月十九日,于卡安达维亚山麓的营地。