§1.3a.1consules duos bonos quidem, sed dumtaxat bonos consules amisimus.
我们失去了两位确实优秀、但仅仅是优秀的执政官。
Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, cum paucis diebus ante magno proelio vicisset.
希尔提乌斯确实在胜利的时刻牺牲了,尽管他在几天前的一场大战中取得了胜利。
nam Pansa fugerat vulneribus acceptis quae ferre non potuit.
因为潘萨在受了无法忍受的伤后退却了。
reliquias hostium Brutus persequitur et Caesar.
布鲁图斯和恺撒正在追击敌人的残部。
hostes autem omnes iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere.
此外,凡是追随马克·安东尼派系的人都被判定为国家敌人,而且大多数人认为这项元老院决议也适用于你那里的捕虏或降伏者。
equidem nihil disserui durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod ita statueram, a te cognoscere causam eius senatum oportere.
确实,当我对盖乌斯·安东尼进行专门表决时,我并没有发表任何更为严厉的言论,因为我已经认定,元老院应当从你那里了解他的情况。
V. K. Maias.
五月朔日前的第五天。