§1.3.1nostrae res meliore loco videbantur; scripta enim ad te certo scio quae gesta sunt.
我们的局势似乎处于更好的境地;因为我确切地知道,所发生的事情已经写信告诉你了。
qualis tibi saepe scripsi consules, tales exstiterunt.
执政官们的表现正如我经常写信给你说的那样。
Caesaris vero pueri mirifica indoles virtutis est.
确实,年轻恺撒的德性天分是令人惊叹的。
Vtinam tam facile eum florentem et honoribus et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus! est omnino illud difficilius sed tamen non diffidimus.
但愿我们能在他因名誉和好意而处于全盛时期时,像我们迄今为止轻易控制他那样,同样轻易地引导并控制住他! 这固然要困难得多,但我们并不气馁。
persuasum est enim adulescenti et maxime per me eius opera nos esse salvos.
因为这个年轻人已经被说服——而且主要是通过我——相信我们因他的努力而安全。
et certe, nisi is Antonium ab urbe avertisset, perissent omnia.
确实,如果他没有把安东尼从城里引开,一切早就毁灭了。
§1.3.2triduo vero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa civitas tota ad te se cum coniugibus et liberis effundebat eadem recreata a. d. xii Kal. Maias te huc venire quam se ad te ire malebat.
然而,就在这件极美妙的事情发生的前三天或四天,被某种恐惧所震慑的整个城邦,正带着妻子和孩子向你那里涌去;而同样是他们,在四月二十日重新获得振作,宁愿你到这里来,也不愿他们去你那里。
quo quidem die magnorum meorum laborum multarumque vigiliarum fructum cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida veraque gloria.
正是在那一天,我收获了我巨大的劳苦和许多不眠之夜的最大果实,如果说从稳固而真实的荣耀中确实能获得什么果实的话。
nam tantae multitudinis quantam capit urbs nostra concursus est ad me factus; a qua usque in Capitolium deductus maximo clamore atque plausu in rostris conlocatus sum.
因为我们城市所能容纳的最大人群都朝我聚集而来;我被他们一直护送到卡皮托尔,并在极大的欢呼声和掌声中被推上了演坛。
nihil est in me inane; neque enim debet; sed tamen omnium ordinum consensus, gratiarum actio gratulatioque me commovet propterea quod popularem me esse in populi salute praeclarum est.
我心中毫无虚荣,确实也不该有;然而,所有阶层的一致赞同、感谢和祝贺依然令我动容,因为在人民的拯救中成为“亲民者”是无比光荣的。
§1.3.3sed haec te malo ab aliis.
但我宁愿你从别人那里听到这些。
me velim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime certiorem illudque consideres ne tua liberalitas dissolutior videatur.
我希望你能最细致地让我了解你的事务和计划,并考虑这一点,以免你的宽大显得过于放任。
sic sentit senatus, sic populus Romanus, nullos umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt; quos quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor: omnibus bonis approbantibus.
元老院如此认为,罗马人民也如此认为:从来没有任何敌人比那些在这场战争中拿起武器反对祖国的公民更配受一切惩罚;而我确实在每一次表决中都在惩罚和追击他们,并得到了所有善人的赞同。
tu quid de hac re sentias, tui iudici est; ego sic sentio trium fratrum unam et eandem esse causam.
你对此事如何看待,取决于你自己的判断;而我如此认为:三兄弟的处境是一模一样的。