§1.2a.1te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo.
我非常高兴你体验到了军队和骑兵的好意。
de Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi.
至于多拉贝拉,正如你所写的,如果你有什么新消息,请随时让我知晓;在这件事上,我很欣慰自己早有预见,使你在与多拉贝拉开战的问题上能有自由决定的余地。
id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam.
正如我当时所理解的,这对国家非常重要,而正如我如今所判断的,这对你的尊严也至关重要。
§1.2a.2* * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi.
至于你写道,我是以极大的闲暇来追击安东尼党羽,并且你对此表示赞赏,我相信在你看来确实如此。
sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam.
但我绝不赞同你所作的那种区分;因为你写道,防止内战应当比对被征服者施加愤怒更加不遗余力。
vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae.
布鲁图斯,我极力反对你的观点,也无法对你的仁慈让步,因为有益的严厉胜过虚伪的仁慈外表。
quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia.
但如果我们想要展示仁慈,内战就永远不会停息。
sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo:
"
mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime. "
但这事该由你来考虑;至于我,我可以引用普劳图斯《三文钱》中那位父亲的话:“对我而言,一生已然将尽;那件事与你的前途关系最大。
§1.2a.3opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem.
” 布鲁图斯,相信我,如果你们不早做防备,你们将被击垮;因为你们不会永远拥有同样的民众,同样的元老院,以及同样的元老院领袖。
haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse venus.
将这些话视作皮提亚阿波罗神谕对你的启示吧;没有什么比这更真实了。
xv K. Maias.
四月十七日。