Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §1.17.1-1.17.7

批判对奥克塔维乌斯的迎合与拒斥任何主人

第 24 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

布鲁图斯虽然相信西塞罗对国家的善意,但强烈批评他过分迎合与纵容奥克塔维乌斯的妥协态度,并表达了自己绝不向任何形式的独裁或主人屈服的坚定决心。

§1.17.1scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis.
你写信给我说,西塞罗对我不曾提及他的功绩感到诧异。
quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quae sentio.
既然你要求我,那么在你的强迫下,我将写下我的真实想法。
omnia fecisse Ciceronem optimo animo scio; quid enim mihi exploratius esse potest quam illius animus in rem publicam? sed quaedam mihi videtur— quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse qui valentissimum Antonium suscipere pro re publica non dubitarit inimicum.
我知道西塞罗所做的一切都怀着最美好的意图;因为对我而言,还有什么比他对国家的赤子之心更为确凿的呢? 但在我看来,这位万民中最英明的人似乎——我该怎么说呢? 是愚蠢地还是出于野心地——做了一些事情,他为了国家不惜与最强大的安东尼为敌。
nescio quid scribam tibi nisi unum, pueri et cupiditatem et licentiam potius esse inritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic indulgentiae ut se maledictis non abstineat iis quidem quae in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascae quod obicit et imitatur in Casca Bestiam.
我不知道该给你写些什么,除了一件事:那个少年的欲望和放纵非但没有被西塞罗压制,反而被激起了,而且西塞罗对这种纵容付出了如此之多,以至于他无法克制自己不去进行那些确实会双重反弹到他自己身上的辱骂,因为他自己杀死的比一个人还要多,在指责卡斯卡他所指责的事情之前,他应该先承认自己是刺客,并且他在卡斯卡身上模仿了贝斯蒂亚。
an quia non omnibus horis iactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?
难道因为我们没有在所有时刻炫耀三月十五日,就像他把自己的十二月五日挂在嘴边那样,西塞罗就因此能比贝斯蒂亚和克洛狄乌斯过去常常谴责他的执政官职位时,在更好的条件下来指责那最美丽的行径吗?
§1.17.2sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster! quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem an dominum timentis sint.
我们这位身着托加的西塞罗向我夸口,说他支撑住了针对安东尼的战争! 如果压制安东尼的报偿被要求为继承安东尼的地位,而那位清除灾厄的人,一旦我们容忍,又成为了另一个注定拥有更深根基的灾厄的创造者,那么这对我又有什么益处呢? 以至于现在他所做的这些事情,简直就像是那些害怕支配本身之人或害怕特定主人之人的行为。
ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur.
然而,如果有人只要不伺候发怒的主人就不拒绝奴役本身,我是绝不会心存感激的。
immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?
相反,凯旋式、津贴,以及在所有法令中鼓励人们不要以觊觎那个他继承了其名字之人的命运为耻,这些难道是执政官级显贵或西塞罗的所为吗?
§1.17.3quoniam mihi tacere non licuit, leges quae tibi necesse est molesta esse.
既然我不被允许保持沉默,你将不得不读到那些必然令你感到不快的内容。
etenim ipse sentio quanto cum dolore haec ad te scripserim, nec ignoro quid sentias in re publica et quam desperatam quoque sanari putes posse.
因为事实上,我自己也深切地感受到我是怀着多么巨大的痛苦给你写下这些的,而且我也并非不知道你在国家大事上的想法,以及你认为无论国家多么绝望也依然可以被治愈。
nec me hercule te, Attice, reprehendo.
凭赫拉克勒斯起誓,阿蒂库斯,我绝非在指责你。
aetas enim, mores, liberi segnem efficiunt; quod quidem etiam ex Flayio nostro perspexi.
因为年龄、习惯和孩子会使人变得消极;这一点我确实也从我们的弗拉维乌斯身上清楚地看出了。
§1.17.4sed redeo ad Ciceronem.
但我还是回到西塞罗。
quid inter Salvidienum et eum interest? quid autem amplius ille decerneret? timet, inquis, etiam nunc reliquias belli civilis.
萨尔维迪埃努斯和他之间有什么区别? 而且那个人还能通过法令做出更多决定吗? “他现在依然害怕,”你说,“内战的残余。
quisquam ergo ita timet profligatum ut neque potentiam eius qui exercitum victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? an hoc ipsum ea re facit, quod illi propter amplitudinem omnia iam ultroque deferenda putat? 0 magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas.
”那么,难道有谁会如此害怕一个被击败的敌人,以至于认为既不需要畏惧那个拥有获胜军队之人的权势,也不需要畏惧一个少年的鲁莽吗? 或者,他正是因为那个人的显赫,认为现在应该自愿向他让渡一切乃至更多的东西,才做出了这件事情吗? 哦,恐惧是何等巨大的愚蠢,竟然用这种方式去防范你所害怕的事物,以至于你虽然本有可能避开它,却反而自愿地把它招引并拉到了自己身上!
nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem.
我们过分害怕死亡、流放和贫困。
haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
在西塞罗看来,这些无疑是灾厄中的极致;只要他拥有可以向其乞求所需之物的人,以及可以向其献媚和赞美的人,他就不排斥奴役——只要这奴役是体面的,如果在这极致且最悲惨的耻辱中还能有什么体面可言的话。
§1.17.5licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit verba rebus esse contraria.
因此,尽管奥克塔维乌斯称西塞罗为父亲,向他报告一切,赞美他,感谢他,然而事实将表明,言语与行动是截然相反的。
quid enim tam alienum ab humanis sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi quidem hominis numero sit? atqui co tendit, id agit, ad eum exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius.
因为,把一个甚至不被列入自由人行列的人放在父亲的位置上,还有什么比这更背离人之常情的呢? 可是,这位最优秀的人却正在朝那个方向努力,致力于此,并急于达到那个结果,以便让奥克塔维乌斯对他产生好感。
ego vero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse.
然而我如今对那些我知道西塞罗装备最精良的技能已不再给予任何价值。
quid enim illi prosunt quae pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime? quanto autem magis illa callere videtur Philippus qui privigno minus tribuerit quam Cicero qui alieno tribuat! desinat igitur gloriando etiam insectari dolores nostros.
因为他关于祖国的自由、关于尊严、关于死亡、流放和贫困所写下的极其丰富的文章,对他又有什么益处呢? 然而,菲利普斯似乎是多么更懂得这些事情,他对自己继子的让步,比西塞罗对一个外人的让步还要少! 因此,让他停止通过夸耀来进一步伤害我们的痛苦吧。
quid enim nostra victum esse Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit?
因为如果安东尼被击败,只是为了给另一个腾出他所占据的地位,那么安东尼的被击败对我们又有什么益处呢?
§1.17.6tametsi tuae litterae dubia etiam nunc significant.
尽管你的来信表明目前情况依然不确定。
vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque aetatis neque honorum neque rerum gestarum pudet; ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quae supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribis, †Antonius†;
凭赫拉克勒斯起誓,让西塞罗去过那种哀求和依附的生活吧,如果他能做到,且既不为自己的年龄、荣誉,也不为自己的功绩感到羞耻的话;而我,决不会因为任何优渥的奴役条件(尽管如你所写,安东尼是一个好人,而我从未这样认为)而退缩,不去与事态本身——也就是说,与王权、非常规命令权、独裁以及企图凌驾于法律之上的权力——进行战争。
quod ego numquam existimavi. sed dominum ne parentem quidem maiores nostri voluerunt esse.
但是我们的祖先甚至不希望有一个身为父母的主人存在。
te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octavio, haec ad te non scripsissem.
如果我不是爱你深切,正如西塞罗深信自己被奥克塔维乌斯所爱那样,我是不会给你写下这些话的。
dolet mihi quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de iudicio largiter.
看到你现在对你所有的亲友以及西塞罗感到气恼,我深感难过;但请确信,我自身的意志未曾有半点削弱,只是在判断上做出了极大的让步。
neque enim impetrari potest quin quale quidque videatur ei talem quisque de illo opinionem habeat.
因为不可避免的是,每个人对于每件事物呈现出什么样子,就会对其抱有怎样的看法。
§1.17.7vellem mihi scripsisses quae condiciones essent Atticae nostrae; potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere.
我真希望你曾写信告诉我我们亲爱的阿蒂卡的境况如何;这样我本可以向你详细写下我的感受。
valetudinem Porciae meae tibi curae esse non miror.
你关心我那波尔基亚的健康,我并不感到奇怪。
denique quod petis faciam libenter; nam etiam sorores me rogant.
最后,你所请求的事情我将乐意去做;因为我的姐妹们也在请求我。
et hominem noro et quid sibi voluerit.
我既了解那个人,也了解他内心的意图。

词汇与语法注释

  1. 1.17.1quid dicam? imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse — 疑问句“quid dicam?”插入在句中,随后的不定式“fecisse”依赖于主句的“videtur”。“vir omnium prudentissimus”保持主格,作为主句主语(西塞罗)的同格语。“imperite... an ambitiose”构成一个选择性的副词表达。
  2. 1.17.2dominationem an dominum timentis sint — “timentis”是现在分词“timens”的属格单数形式(虽然语法上也有可能读作复数宾格,但这里是属格单数),充当性质属格。其意思是“是那些害怕支配或主人之人的性质(或特征)”。
  3. 1.17.5quid enim nostra victum esse Antonium — 在“quid nostra”后面省略了非人称动词“interest”或“refert”。伴随着代词属格(“nostra”在历史上是由夺格形式演变而来的特殊代词形式),构成了表示“那与我们有什么关系”或“对我们有什么益处”的句式。
  4. 1.17.6ego certe quin cum ipsa re bellum geram... nulla erit tam bona condicio serviendi qua deterrear — 句首的“ego certe quin... bellum geram”是极强烈的倒装(hyperbaton)例子。本属于主句动词“deterrear”(由“deterreor quin...”构成“被阻止做某事”的句式)的从属从句,被提前并与主句动词相隔甚远。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §1.17.1-1.17.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:1.17.1-1.17.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。