Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §1.16.1-1.16.4

布鲁图斯对基塞罗向奥克塔维乌斯卑躬屈膝求情的批判

第 21 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

布鲁图斯获悉基塞罗致信奥克塔维乌斯乞求他们安全的内容,激烈谴责其卑屈且奴颜婢膝的恳求,并呼吁为了真正的自由而保持作为罗马人的尊严。

§1.16.1particulam litterularum tuarum, quas misisti Octavio, legi missam ab Attico mihi.
我读了你写给奥克塔维乌斯信件的一部分,那是阿提库斯寄给我的。
studium tuum curaque de salute mea nulla me nova voluptate adfecit.
你对我的安全的关切和顾虑并未带给卧任何新的喜悦。
non solum enim usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te, quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut feceris.
因为听到关于你的消息,即你为了我们的尊严而忠实且光荣地说了什么或做了什么,不仅是平常的,甚至是每天都有的。
at dolore quantum maximum capere animo possum eadem illa pars epistulae scripta ad Octavium de nobis adfecit.
但是,那封写给奥克塔维乌斯、谈到我们的信的相同部分,却给我的心灵带来了所能承受的最大痛苦。
sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter ac demisse—quid scribam? pudet condicionis ac fortunae sed tamen scribendum est: commendas nostram salutem illi, quae morte qua non perniciosior? ut prorsus prae te feras non sublatam dominationem sed dominum commutatum esse.
因为你为了国家如此向他致谢,如此哀求和卑躬屈膝——我该写些什么? 我对我们的处境和命运感到羞耻,但还是必须写下来:你向他推荐我们的安全,这难道不比任何死亡都更具有毁灭性吗? 以至于你完全表现出,统治并未被消除,而只是更换了主人。
verba tua recognosce et aude negare servientis adversus regem istas esse preces.
重温你自己的话语吧,你敢否定这些是一个奴隶对国王的祈求吗?
Vnum ais esse quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit.
你说,向他要求和期待的只有一件事:就是他希望那些被贤达人士和罗马人民高度评价的公民能够安全。
quid si nolit? non erimus? atqui non esse quam esse per illum praestat.
如果他不希望呢? 我们就不复存在了吗? 然而,与其通过他而存在,倒不如不复存在。
§1.16.2ego medius fidius non existimo tam omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius orandus sit pro salute cuiusquam civis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum; iuvat enim magnifice loqui et certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum aut a quoque petendum sit.
说真的,我不认为所有的神明都如此背弃了罗马人民的安全,以至于必须为了任何公民的安全而向奥克塔维乌斯哀求,更不用说为了世界的解放者们了;因为高调说话是令人振奋的,而且面对那些不知道该为谁害怕什么,或者该向谁请求什么的人,这无疑是合适的。
hoc tu, Cicero, posse fateris Octavium et illi amicus es? aut, si me carum habes, vis Romae videre, cum ut ibi esse possem commendandus puero illi fuerim? cui quid agis gratias, si ut nos salvos esse velit et patiatur rogandum putas? an hoc pro beneficio habendum est, quod se quam Antonium esse maluerit a quo ista petenda essent? Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de re publica liceat esse salvis?
基塞罗啊,你承认奥克塔维乌斯能做到这一点,并且你还是他的朋友吗? 或者,如果你珍视我,你希望在罗马见到我吗,既然为了我能待在那里,我必须被推荐给那个男孩? 如果你认为必须请求他希望并允许我们安全,你又为何要向他致谢? 还是说,这应该被视为一种恩惠,因为他宁愿自己成为那些被请求的人,而不是安东尼? 难道有人会向他人统治的消除者——而不是其代理人——哀求,好让对国家做出最伟大贡献的人得以安全吗?
§1.16.3ista vero imbecillitas et desperatio, cuius culpa non magis in te residet quam in omnibus aliis, et Caesarem in cupiditatem regni impulit et Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu iudicares precibus esse impetrandam salutem talibus viris misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos, haud ulla alia re.
但是,那种软弱和绝望,其罪责在你身上并不比在所有其他人身上更多,既驱使凯撒产生了对王位的渴望,又在安东尼死后说服他企图占据被杀者的位置,而现在又抬高了那个男孩,以至于让你判定,必须通过祈求来为这样的人争取安全,而且我们现在仅仅依靠一个甚至还算不上男人的怜悯才能保全,而别无他法。
quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines quam id nos prohiberemus, neque magis inritatus esset Antonius regno Caesaris quam ob eiusdem mortem deterritus.
但是,如果我们记住自己是罗马人,那么最卑劣的人想要统治的胆量,就不会大过我们阻止他们的胆量,安东尼也不会因凯撒的王位而受到更多刺激,反而会因他的死而受到威慑。
§1.16.4tu quidem consularis et tantorum scelerum vindex, quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te pernicies, qui potes intueri quae gesseris, simul et ista vel probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem habeas? quod autem tibi cum Antonio privatim odium? nempe quia postulabat haec, salutem ab se peti, precariam nos incolumitatem habere a quibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quaerenda esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut illo prohibito rogaremus alterum qui se in eius locum reponi pateretur, an ut esset sui iuris ac mancipi res publica? nisi forte non de servitute sed de condicione serviendi recusatum est a nobis.
你这位执政官级别的显贵、如此多罪行的惩罚者(在压制了这些罪行之后,我担心毁灭只是被你延迟了极短的时间),你怎能一边看着你所做的一切,一边又赞同那些做法,或者如此卑屈而轻易地忍受,以至于呈现出赞同者的姿态? 此外,你和安东尼之间有什么私人仇恨? 不就是因为他要求这些:即安全必须向他请求,我们从他那里获得不稳定的安全(而他自己正是从我们这里获得自由的),国家的大权由他决定;你认为必须寻找武器来阻止他实行统治,这无疑是为了在阻止了他之后,再去哀求另一个允许自己取代其位置的人,还是为了让国家拥有自主权和支配权? 除非,我们所拒绝的或许不是奴役本身,而是奴役的条件。
atqui non solum bono domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis vellemus.
然而,如果安东尼是一个“好主人”,我们不仅可以忍受我们的命运,还可以作为共享者,尽情享受我们所期望的恩惠和荣誉。
quid enim negaret iis quorum patientiam videret maximum dominationis suae praesidium esse? sed nihil tanti fuit quo venderemus fidem nostram et libertatem.
因为,对于那些他视为其统治最大保障的顺从者,他又会拒绝什么呢? 但没有任何东西具有如此高的价值,值得我们出卖自己的忠诚和自由。

词汇与语法注释

  1. §1.16.1missam — 过去受动分词 `missam`(阴性单数宾格)修饰句首的名词 `particulam`(阴性单数宾格)。与 `ab Attico mihi`(阿提库斯寄给我的)连用,意为“阿提库斯寄给我的你信件的一部分”。
  2. §1.16.1quae morte qua non perniciosior? — 修辞性的双重比较结构。先行词为 `salutem` 的关系代名词 `quae` 作主语,`perniciosior` 作表语。`morte` 是比较夺格。此外,`qua` 是以 `morte` 为先行词的关系代名词(比较夺格)。整句话意为“一种比‘没有比其更具毁灭性的死亡’还更具毁灭性的[安全]”,构成了强烈的批判:“比任何死亡都更具毁灭性的安全”。
  3. §1.16.2non dicam — 意为“且不说”、“更不用说”的惯用插入语。这里强调了对比:为了任何普通公民的安全而哀求,更不用说为了“世界的解放者”(刺杀凯撒的人)了。
  4. §1.16.3ista vero imbecillitas et desperatio — 从主语 `imbecillitas et desperatio` 到主要动词 `impulit`、`persuasit`、`extulit` 的长句骨架。插入其间的关系从句 `cuius culpa...`(其罪责……)紧跟在主语之后,末尾接结果/目的的 `ut` 从句(`ut tu iudicares...`),需要注意不要迷失句子的核心结构。
  5. §1.16.4quibus oppressis — 包含关系代名词 `quibus`(先行词为 `tantorum scelerum`)的夺格绝对结构。意为“在这些[罪行]被压制之后”,指基塞罗镇压喀提林阴谋的功绩。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §1.16.1-1.16.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:1.16.1-1.16.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。