§1.15.10satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda sunt.
关于荣誉已经说得足够多了;现在必须谈谈刑罚。
intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari.
因为我常常从你的来信中了解到,你希望自己在战争中战胜的那些人身上,你的宽大能受到赞扬。
existimo equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto.
我个人认为,你所做的一切无一不体现出智慧;但是,宽免对罪行的惩罚(因为这就是所谓的宽恕),即便在其他事情上是可以容忍的,在这场战争中,我认为也是具有毁灭性的。
nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicae.
因为在我国历史上,在我记忆所及的所有内战中,无论哪一方获胜,都还会存在某种形式的国家。
hoc bello victores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla umquam erit.
而在这场战争中,作为胜利者的我们将拥有怎样的国家,我不敢轻易断言;但对于失败者而言,绝对永远不会再有国家了。
dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
因此,我对安东尼、对雷皮杜斯发表了严厉的意见,这与其说是为了复仇,不如说是为了在当下通过恐惧阻止邪恶的公民攻击祖国,并为后世树立诫勉,免得有人企图模仿这种疯狂。
§1.15.11quamquam haec quidem sententia non magis mea fuit quam omnium.
尽管这一意见确实不仅是我一个人的,也是所有人的。
in qua videtur illud esse crudele, quod ad liberos qui nihil meruerunt poena pervenit.
在其中,这一点似乎显得残酷,即惩罚波及了无辜的孩子们。
sed id et antiquum est et omnium civitatum, si quidem etiam Themistocli liberi eguerunt; et si iudicio damnatos eadem poena sequitur civis, qui potuimus leniores esse in hostis? quid autem queri quisquam potest de me, qui si vicisset acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur necesse est? habes rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat honoris et poenae; nam de ceteris rebus quid senserim quidque censuerim audisse te arbitror.
但这既是古老的做法,也是所有国家通行的,因为甚至地米斯托克利的子孙也曾挨饿;如果同样的惩罚也伴随着被法庭判决有罪的公民,我们又怎能对公敌更加宽大呢? 此外,任何人又怎能对我有所抱怨呢? 如果他获胜了,他自己也必须承认他对我将会更加冷酷。 关于至少这一类的荣誉和惩罚,你已经得到了我发表意见的理由;因为关于其他事务,我相信你已经听到了我的看法和主张。
§1.15.12sed haec quidem non ita necessaria, illud valde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam primum.
但是这些事情其实不那么紧迫;那件事则是极其紧迫的,布鲁图斯,那就是你尽快率领军队来到意大利。
summa est exspectatio tui.
人们对你的期待已达顶点。
quod si Italiam attigeris, ad te concursus fiet omnium.
如果你踏上意大利的土地,所有人都会朝你聚集。
Sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem civitatis statum; sive etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est cum in auctoritate tua tum in exercitus tui viribus.
因为无论我们是已经获胜(如果不是雷皮杜斯渴望毁灭一切并与他的人一同灭亡,我们本来已经取得极其辉煌的胜利),我们需要你的权威来建立某种国家秩序;还是说时至今日战斗仍在继续,我们最大的希望既在于你的权威,也在于你军队的力量。
sed propera, per deos! scis quantum sit in temporibus, quantum in celeritate.
但请快一点,看在诸神的份上! 你明白时机有多重要,速度有多重要。
§1.15.13sororis tuae filiis quam diligenter consulam spero te ex matris et ex sororis litteris cogniturum.
我如何悉心地关照你姐姐的儿子们,我希望你能从你母亲和姐姐的来信中得知。
qua in causa maiorem habeo rationem tuae voluntatis quae mihi carissima est quam, ut quibusdam videor, constantiae meae.
在这件事上,比起我自己的坚定一贯(在某些人看来我是如此),我更看重你的意愿,那对我来说是最珍贵的。
sed ego nulla in re malo quam in te amando constans et esse et videri.
但是,在任何事情上,我都更希望在爱你这件事上表现得并显得坚定不移。