Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §1.15.6-1.15.9

为授予年轻凯撒荣誉及自身政治行动辩护

第 19 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗辩护了他返回罗马后的政治行动,特别是为授予年轻的凯撒(屋大维)、德基穆斯·布鲁图斯及其他将领荣誉的决定进行申辩,并解释了元老院在雷皮杜斯雕像一事上的意图。

§1.15.6Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiae.
我一到罗马,便立即将自己暴露在安东尼的邪恶与行动的疯狂之下。
quem cum in me incitavissem, consilia imre coepi Brutina plane (vestri enim haec sunt propria sanguinis) rei publicae liberandae.
当我激怒他转而针对我之后,我开始制定显然具有布鲁图斯风格的(因为这是你们血统所特有的)旨在解放国家的计划。
longa sunt, quae restant, praetereunda; sunt enim de me; tantum dico, Caesarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus si verum fateri volumus, fluxisse ex fonte consiliorum meorum.
其余的事冗长,应当略过,因为它们关乎我自身;我只说一件事,这位年轻的凯撒(如果我们愿意承认事实,多亏了他我们至今仍得以幸存)正是源自我计划的源泉。
§1.15.7huic habiti a me honores nulli quidem, Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii.
布鲁图斯,我授予他的荣誉确实没有一项不是应得的,没有一项不是必需的。
Vt enim primum libertatem revocare coepimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset ut iam id scire possemus, atque omne praesidium esset in puero qui a cervicibus nostris avertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus? quamquam ego illi tum verborum laudem tribui eamque modicam, decrevi etiam imperium; quod quamquam videbatur illi aetati honorificum, tamen erat exercitum babenti necessarium.
因为当我们刚开始恢复自由时,甚至德基穆斯·布鲁图斯的神圣美德还没有如此展现以至于我们能够预知,而所有的防卫力量都寄托在那个将安东尼从我们颈背上移开的少年身上,当时有什么荣誉不应该决定授予他呢? 虽然我当时只给予了他言语上的赞誉,而且是适度的,但我还决定授予他指挥权(imperium);这虽然在那个年龄看来是极大的荣誉,但对于拥有军队的人来说却是必需的。
quid enim est sine imperio exercitus? statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo Servius, post maiorem etiam Servilius.
因为没有指挥权的军队算什么? 菲利普斯决定为他立像,塞尔维乌斯首先决定缩短其竞选公职的等待时间,随后塞维利乌斯决定了更大的放宽。
nihil tum nimium videbatur.
当时没有任何事情显得过度。
§1.15.8sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in victoria grati reperiuntur.
但不知何故,人们在恐惧中更容易表现得慷慨,而在胜利中却较难表现得感恩。
ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis.
因为,在德基穆斯·布鲁图斯获释后,当那一天对国家而言最快乐的日子破晓时(这碰巧也是布鲁图斯的生日),我决定将布鲁图斯的名字写进那一天的历书中;在这件事上,我遵循了祖先的先例,他们将这一荣誉授予了妇女拉伦蒂亚,你们祭司团习惯在韦拉布鲁姆的祭坛上向她献祭。
quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam.
当我把这个荣誉给予布鲁图斯时,我希望在历书中留下最令人欣慰的胜利的永恒印记。
atque illo die cognovi paulo pluris in senatu malevolos esse quam gratos.
就在那天,我得知元老院中怀有恶意的人比心存感激的人稍微多一些。
per eos ipsos dies effudi, si ita vis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam.
就在那些日子里,如果你愿意这样说的话,我把荣誉倾注在死者身上——希尔提乌斯、潘萨,甚至还有阿奎拉。
quod quis reprehendet, nisi qui deposito metu praeteriti periculi fuerit oblitus?
谁会指责这一点呢,除非是那些已经放下恐惧并忘却过去危险的人?
§1.15.9accedebat ad benefici memoriam gratam ratio illa quae etiam posteris esset salutaris.
在对恩惠的感恩记忆之外,还加上了那条对后世也有益处的理路。
exstare enim volebam in crudelissimos hostis monimenta odi publici sempiterna.
因为我希望针对最残忍的敌人留下公众永恒仇恨的纪念碑。
suspicor illud tibi minus probari quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem viris sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ovanti introire Caesari liceret decreverim.
我怀疑你对那一决定不那么赞同,而它也不曾被你的亲信们(他们确实是极好的人,但在国家事务上却很生疏)所赞同,那就是我决定允许凯撒以小凯旋式入城。
ego autem (sed erro fortasse nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius.
然而我(虽然我也许错了,但我绝非一个最自我陶醉于自己意见的人)在整场战争中似乎没有做出比这更明智的决定。
cur autem ita sit aperiendum non est, ne magis videar providus fuisse quam gratus.
至于为什么会这样,则不应公开,免得我显得更有先见之明而非心存感激。
hoc ipsum nimium; qua re alia videamus.
这本身已经说得太多了;因此让我们看其他事情。
D. Bruto decrevi honores, decrevi L. Planco.
我决定授予德基穆斯·布鲁图斯荣誉,也决定授予卢基乌斯·普兰库斯荣誉。
praeclara illa quidem ingenia quae gloria invitantur, sed senatus etiam sapiens qui qua quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam iuvandam posse adduci hac utitur.
那些确实是被荣耀所吸引的杰出英才,但贤明的元老院也会使用这种手段,只要是体面的,用以引导每个人去帮助国家。
at in Lepido reprehendimur; cui cum statuam in rostris statuissemus, idem illam evertimus.
然而,在雷皮杜斯的事情上我们受到了指责;我们曾为他在演讲坛上设立了雕像,而我们自己又推倒了它。
nos illum honore studuimus a furore revocare.
我们曾力图通过荣誉使他从疯狂中清醒过来。
vicit amentia levissimi hominis nostram prudentiam; nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali quantum in evertenda boni.
一个最轻浮之人的狂妄战胜了我们的深谋远虑;然而,设立雷皮杜斯雕像所造成的坏处,并不如推倒它所带来的好处那样大。

词汇与语法注释

  1. §1.15.6rei publicae liberandae — 属格的动形容词(Gerundive)短语,修饰 "consilia",表示目的或内容:“解放国家的计划”。
  2. §1.15.8in eoque sum maiorum exemplum secutus — 夺格 “eo” 指代前句提到的行为:将布鲁图斯的名字写进历书。
  3. §1.15.9quod ut ovanti introire Caesari liceret decreverim — 由 "quod" 引导的从句与指示代词 "illud" 呈同格关系。在此从句内部,"ut" 从句充当非人称动词 "liceret" 的主语。
  4. §1.15.9mali... boni — 两者均为中性单数属格(形容词的名词性用法),分别作为部分属格修饰 "tantum" 和 "quantum",表示“如此多的邪恶(坏处)”与“同样多的善良(好处)”。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §1.15.6-1.15.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:1.15.6-1.15.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。