Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §1.14.1-1.14.2

对信件简短的抱怨与促其速归

第 17 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗对布鲁图斯极其简短的来信表达了不满,并恳求他将年轻的西塞罗留在身边。同时,他极力敦促布鲁图斯尽快带兵返回,因为由于雷皮杜斯的背叛,意大利再次爆发了严重的战争。

§1.14.1breves litterae tuae—breves dico, immo nullae.
你的信很短——我说短,其实是不值一提。
tribusne versiculis his temporibus Brutus ad me? nihil scripsisses potius.
在如今这样的局势下,布鲁图斯就只给我写三行字吗? 你还不如什么都不写呢。
et requiris meas! quis umquam ad te tuorum sine meis venit? quae autem epistula non pondus habuit? quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror.
你竟然还向我要我的信! 你手下的人里,有谁曾不带上我的信就走到你那里的? 而我的哪一封信没有分量呢? 如果这些信没有送到你手里,我认为就连你家里的来信也同样没有送到。
Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam.
你写信给西塞罗,说会给他写一封更长的信。
recte id quidem, sed haec quoque debuit esse plenior.
那固然没错,但这封信也理应更详尽一些。
ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret; nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius.
至于我,当你写信告诉我西塞罗离开你的时候,我立刻派出了信使,并给西塞罗带去一封信,要他即使已经到了意大利,也必须回到你那里去;因为对我而言没有什么比这更令人高兴,对他而言也没有什么比这更光荣了。
quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta— quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram—; sed videlicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum.
虽然我曾多次写信告诉他,在我的极力争取下,祭司选举已推迟到了下一年——我为此费尽心机,既是为了西塞罗,也是为了多米提乌斯、加图、伦图卢斯和毕布卢斯家族;这一点我也曾写信告诉过你——;但显然,当你把那封微不足道的短信交给我时,你还不知道这件事。
§1.14.2qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est.
因此,我的布鲁图斯,我极力恳求你不要打发走我的西塞罗,而是把他带在身边;如果你还顾及你所委身的国家,这件事本身就是你现在就必须立刻去做的。
renatum enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi.
因为由于雷皮杜斯的罪行,战争已经重新爆发,而且规模绝非寻常。
exercitus autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari.
而凯撒那支曾经是最优秀的军队,不仅毫无益处,甚至还迫使人们强烈要求动用你的军队。
qui si Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat.
而如果它到达意大利,凡是配得上被称为公民的,没有一个人会不投奔到你的军营中去。
etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus proeliorum.
虽然我们已经让布鲁图斯与普兰库斯紧密联手;但你很清楚,由于派系斗争而受到污染的人心以及战斗的结局,都是多么难以料定。
quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit.
甚至即使像我所希望的那样我们取得了胜利,国家事务依然需要你用智慧和威望来进行重大的治理。
subveni igitur, per deos, idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse patriae quam si mature veneris profuturum.
因此,看在神明的份上,来救援吧,而且要尽快;请你深信,你在打倒了同胞身上的奴役枷锁的三月十五日为祖国所作的贡献,并不会多于你若能及时赶来将要为祖国作出的贡献。
v Idus Quintiles.
七月十一日。

词汇与语法注释

  1. 1.14.1nihil scripsisses potius — 虚拟式过去完成时 scripsisses 在此处作表示过去义务或适宜性(“本应该……”)的虚拟式使用。与 potius(宁可、倒不如)连用,表达了一种带有强烈责备意味的遗憾或不满:“你还不如什么都不写呢。”
  2. 1.14.1quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti... — 关联结构 cum... tum... 意为“不仅……而且……”。后面的属格名词 Domiti、Catonis、Lentuli、Bibulorum 在句法上与前句的 Ciceronis causa 相平行,在语义上共同省略并共享了 causa(为了……起见)。
  3. 1.14.2cui susceptus es — 动词 suscipere(原意为抱起、承认新生儿)在此处用于被动语态,与与格关系代词 cui 连用,表示“你被托付给它”或“你为其所生的(国家)”。此处的与格在被动动词中起到了行为归属或目的的作用。
  4. 1.14.2non te... plus profuisse... quam si... profuturum [esse] — 受动词 persuade(确信)支配的带宾格的不定式(A.C.I.)结构。这里对比了表示过去事实的完成时不定式 profuisse(指三月十五日刺杀凯撒一事)与作为条件从句 si mature veneris 的主句结果的将来时不定式 profuturum [esse],强调未来的潜在贡献绝不亚于过去的伟业。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §1.14.1-1.14.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:1.14.1-1.14.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。