§1.13.1de M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor.
关于马尔库斯·雷皮杜斯,其余人的恐惧迫使我感到担忧。
qui si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes.
如果他从我们这里逃脱——我倒希望人们对他的怀疑是轻率和不公正的——,西塞罗,我请求并恳求你,诉诸于我们之间的紧密关系以及你对我的好意,请忘记我妹妹的孩子们是雷皮杜斯的儿子,并认为我已经代替了他们父亲的位置。
hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere.
如果我从你这里得到了这个允诺,你必定会毫不犹豫地为他们承担起一切。
aliter alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut officium.
不同的人与自己的亲人有不同的相处方式;对于我妹妹的孩子们,我无法做出任何能满足我的心愿或义务的事情。
quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus?
事实上,如果我们真的配得上获得什么回报的话,他们又能给我带来什么好处呢? 或者,如果身为舅舅的布鲁图斯在你和其余元老院成员面前,对抗他们的父亲雷皮杜斯时毫无影响力,那么我又将为我的母亲、妹妹以及那些孩子们提供什么保障呢?
§1.13.2scribere multa ad te neque possum prae sollicitudine ac stomacho neque debeo.
因为焦虑和气愤,我既无法也觉得不该给你写太多话。
nam si in tanta re tamque necessaria verbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum, nulla spes est facturum te quod volo et quod oportet.
因为如果在如此重大且必要的事情上,我还需要用语言来激发和坚定你的决心,那么就没有希望你会去做我所期望且理应做的事。
qua re noli exspectare longas preces; intuere me ipsum qui hoc a te, vel a Cicerone, coniunctissimo homine, privatim vel a consulari tali viro remota necessitudine privata, debeo impetrare.
因此,不要期待冗长的恳求;请看着我本人,无论是私底下作为最亲密的友人西塞罗,还是撇开私交、作为这样一位执政官级人物,我都理应从你那里获得这一允诺。
quid sis facturus velim mihi quam primum rescribas.
我希望你尽快给我回信,告知你打算如何行事。
Kal. Quintilibus ex castris.
七月一日,于军营。