Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §1.12.1-1.12.3

雷皮杜斯的背叛与敦促布鲁图斯归来

第 15 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向布鲁图斯通报了因雷皮杜斯的背叛而导致国家面临的危机,论证了对其子女予以惩罚的合理性,并敦促布鲁图斯尽早返回意大利。

§1.12.1etsi daturus eram Messalae Corvino continuo litteras, tamen veterem nostrum ad te sine litteris meis venire nolui.
尽管我本打算立即给梅萨拉·科尔维努斯一封信,但我还是不想让我们那没有我信件的维图斯去见你。
maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur.
布鲁图斯,国家正处于极大的危机之中,我们作为胜利者,却被迫再次决一死战。
id accidit M. Lepidi scelere et amentia.
这是由于马尔库斯·雷皮杜斯的罪恶和疯狂造成的。
quo tempore cum multa propter eam curam quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum nihil tuli gravius quam me non posse matris tuae precibus cedere, non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me satis facturum arbitrabar.
在那个时候,虽然我因为为国家承担的这份忧虑而沉重地承受着许多事情,但没有什么比我无法屈从于你母亲和妹妹的祈求更让我感到沉重的了;因为我认为,对于对我来说最为重要的你,我是很容易让你满意的。
nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam durior erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit; cuius exitus qui futurus sit incertum est.
因为雷皮杜斯的案子无论如何都不能与安东尼的案子区分开来,而且在所有人的判断中,它甚至更加恶劣,因为,尽管雷皮杜斯曾被元老院授予了极其崇高的荣誉,甚至在几天前还向元老院发出了一封极好的信,但他突然不仅接纳了敌人的残余,而且在陆地和海上极其猛烈地进行战争;其结果如何尚不确定。
ita cum rogamur ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!) pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.
因此,当我们被请求对他的子女施以仁慈时,没有任何理由可以阻止我们遭受极刑,如果(愿朱庇特避开这一不祥之兆! )孩子们的父亲获胜的话。
§1.12.2nec vero me fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis lui; sed hoc praeclare legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentis rei publicae redderet.
我确实并非不知道,父母的罪行由子女的惩罚来偿还是多么残酷;但这在法律中已有极其巧妙的规定,好让对子女的爱使父母对国家更加友好。
itaque Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem iudicat.
因此,是对子女残酷的是雷皮杜斯,而不是判定雷皮杜斯为公敌的人。
atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis.
而且,如果他放下武器,因暴力罪被判有罪——在那种审判中他肯定没有任何辩护余地——他的子女也会在财产被没收的情况下遭受同样的灾祸。
quamquam quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius et reliqui hostes denuntiant.
然而,你母亲和妹妹为孩子们所祈求免除的那种命运,以及许多其他更为残酷的事情,雷皮杜斯、安东尼和其他敌人正威胁着要施加在我们所有人身上。
itaque maximam spem hoc tempore habemus in te atque exercitu tuo.
因此,我们目前把最大的希望寄托在你和你的军队身上。
Cum ad rei publicae summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam venire quam primum.
正如我之前所写,你尽快来到意大利,这无论是对国家的大局,还是对你个人的荣耀与尊严都至关重要。
eget enim vehementer cum viribus tuis tum etiam consilio res publica.
因为国家极度需要你的力量和你的智谋。
§1.12.3veterem pro eius erga te benevolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum rei publicae studiosissimum amantissimumque cognovi.
因着他对你的一片好意和非凡的忠诚,我已根据你的来信乐意地接纳了维图斯,并且我发现他无论是对你还是对国家都是极其热诚和热爱。
Ciceronem meum propediem, ut spero, videbo. tecum enim illum in Italiam celeriter esse venturum confido.
我希望不日就能见到我的西塞罗;因为我确信,他会随你一起迅速回到意大利。

词汇与语法注释

  1. §1.12.1veterem — 并非形容词 vetus(古老的)的单数宾格,而是前一封信(1.11)中出现的安提斯提乌斯·维图斯(Antistius Vetus)的家族名(cognomen)的宾格。此处与 nostrum 连用,表示“我们的维图斯”这一亲切称呼。
  2. §1.12.1cum multa ... tum nihil — 使用相关结构 'cum... tum...'(虽然……但尤其……),在表示让步或并列的同时强调后者。此处用以表明,尽管西塞罗因国家事务而忧心忡忡,但最让他感到痛苦的,莫过于不得不拒绝布鲁图斯母亲和妹妹的恳求。
  3. §1.12.1quo minus — 用于表示阻碍或否定的表达(此处为 'nihil adfertur',没有提出任何理由)之后的连接词,意为“以防……”或“阻止……”。整个从句表达了一种强烈的担忧:如果敌人获胜,没有任何理由可以阻止我们遭受极刑。
  4. §1.12.2parentum scelera filiorum poenis lui — 作为无人称表达 'me fugit'(我忽略/不知道)的主语的“对格加不定式”(AcI)结构。'lui' 是动词 luo(赎罪、偿还)的现在被动不定式,其主语是 'parentum scelera'(父母的罪行),'filiorum poenis' 是手段夺格(通过子女的惩罚)。
  5. §1.12.2de vi — 法律专业术语,意为“关于暴力罪”,指在罗马共和国针对公共暴力的法律(lex de vi)下被判有罪(damnatus esset)。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §1.12.1-1.12.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:1.12.1-1.12.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。