§9.9.1tris epistulas tuas accepi postridie Idus.
我在三月十六日收到了你的三封来信。
erant autem iiii, iii, pridie Idus datae.
它们分别是在十二日、十三日和十四日寄出的。
igitur antiquissimae cuique primum respondebo.
因此,我将首先给最旧的那封回信。
adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, †plaboque†, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere.
我同意你的看法,即最好留在福尔米埃的别墅,关于上游海(亚得里亚海)也是如此;正如我之前写信给你的那样,我将†尝试(极力争取)†如何能够在违背他意愿的情况下,不参与任何国家事务。
quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio.
关于你赞扬我写道我已经忘记了我们朋友过去的所作所为和过错,我确实在这样做。
quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini.
事实上,由你提及的那些他针对我个人所做的不妥之事,我已经不记得了。
tanto plus apud me valere benefici gratiam quam iniuriae dolorem volo.
我希望对恩惠的感激之情在我心中远重于对伤害的痛苦。
faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos.
因此,让我们照你所建议的去做,重新振作起来吧。
σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu θέσεισ meas commentari non desino.
因为当我奔向乡间时,我同时在扮演着哲学家,而且在途中我也未曾停止思考我的‘命题’。
sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum.
但其中有些命题确实极难评判。
de optimatibus sit sane ita ut vis; sed nosti illud
"Διονύσιοσ ἐν.
至于最善者们,就确实照你所希望的那样吧;但你明白那个俗语:‘狄奥尼修斯在。
"
Titini filius apud Caesarem est.
’蒂蒂尼乌斯的儿子在恺撒那里。
quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae.
至于你似乎有些担心你的建议会让我不快,其实除了你的建议和来信,没有什么能让我更感到高兴了。
qua re fac, ut ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere.
因此,正如你所表现的那样,请不要停止将任何浮现在你脑海中的想法写给我。
mihi nihil potest esse gratius.
对我而言,没有什么比这更令人愉快的了。
> §9.9.2venio ad alteram nunc epistulam.
现在我谈谈第二封信。
recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia.
关于士兵的人数你没有相信是正确的;克洛狄娅写的内容足足多了一半。
falsum etiam de corruptis navibus.
关于船只损毁的事也是假的。
quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar.
关于你赞扬执政官,我也赞扬他的精神,但指责他的策略;因为由于他们的分散,我之前所考虑的和平行动被取消了。
itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi.
因此,后来我把德米特里乌斯关于和睦的书退还给你,并交给了菲洛提姆斯。
nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame.
我确实毫不怀疑一场毁灭性的战争正在逼近,其开端将是由饥荒引起的。
et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent.
然而我竟然在为自己没有参与这场战争而感到悲伤! 在这场战争中,邪恶的势力将是如此之大,以至于虽然不抚养父母是忤逆的大罪,但我们的领袖们却认为,应当让最古老、最神圣的母亲——祖国——饿死。
atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus.
我并非凭空臆测而感到担忧,而是我曾列席那些谈话。
omnis haec classis Alexandrea, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur.
这支来自亚历山大、科林斯、提洛、西顿、阿拉多斯、塞浦路斯、帕姆菲利亚、吕基亚、罗德岛、希奥斯、拜占庭、莱斯沃斯、斯麦纳、米利都、科斯的全部舰队,正在为阻断意大利的粮食补给并占领产粮省份做准备。
at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit.
然而他来时将是多么愤怒啊! 特别是对那些最希望他平安的人,就好像他被他所抛弃的人抛弃了一样。
itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere.
因此,对于犹豫不决自己该如何行事才妥当的我而言,对他的情义带来了巨大的分量;若除去这点,在祖国中死去,也比通过拯救祖国来毁灭它要好。
de septemtrione plane ita est.
关于北方,确实就是这样。
metuo ne vexetur Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore.
我担心埃皮鲁斯会遭到蹂躏;但你认为希腊有什么地方不会遭到劫掠呢? 因为他公开宣称并向士兵们表明,单在施舍上他就会比这个人更有优势。
illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indigenter et ut cum gravitate potius loquar.
你极好地提醒了我,当我见到他时,不要显得过于卑躬屈膝,而要更有尊严地交谈。
plane sic faciendum.
确实应该这样。
Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima.
我打算在见过他后去阿尔皮努姆,以免他来时我碰巧不在,或者在极差的道路上到处奔波。
Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.
正如你所写,我听说毕布鲁斯在三月十四日来过并回去了。