§9.8.1cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit.
三月十四日,正当我们吃晚饭时,而且确实是在夜里,斯塔提乌斯送来了你的一封简信。
de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, alter multos.
关于你询问的卢基乌斯·托尔夸图斯的事,不仅卢基乌斯,连奥卢斯也已经出发了;其中一人带了许多[人/天前]。
de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis.
关于你信中提到的雷亚特人的“王冠”(奴隶拍卖的圈子),我很难过在萨宾地区播下了充公行刑(处决宣告)的种子。
senatores multos esse Romae nos quoque audieramus.
我们也曾听说有许多元老院议员在罗马。
ecquid potes dicere cur exierint?
你能说出他们究竟为什么离开吗?
§9.8.2in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore.
在这个地方,人们推测——与其说是根据消息或信件,不如说是根据臆测——恺撒将于三月二十二日到达福尔米埃。
hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem,
"Μέντορ, πῶσ τ' ἄρ' ἴω, πῶσ τ' ἂρ"
nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus.
在这里,我真希望有荷马笔下那位化身为门托尔的密涅瓦在我身边,我可以对她说道: “门托尔啊,我该如何前去,我又该如何……” 我从未思考过比这更困难的事,但我仍在思考,并且在不幸之中,我也不会毫无准备。
sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.
但请保重身体;因为我认为昨天是你的(发热)日。