§9.7C.1gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta.
\n凭赫拉克勒斯起誓,我很高兴你们在信中表示,你们是多么强烈地赞同在科尔菲尼乌姆所做的一切。
consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem.
我将乐意采纳你们的建议,并且由于我自己原本就已决定尽可能表现得宽大,并尽力与庞培和解,因此我更加乐意这样做。
temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem imitaturus non sum.
让我们用这种方式尝试一下,看看我们是否能够重新赢得所有人的好意并享有持久的胜利,因为除了我无意效仿的独裁者卢基乌斯·苏拉一人之外,其余的人都未能因残酷而逃脱憎恨,也没能长久保持胜利。
haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus.
让我们以慈悲和慷慨来武装自己,使之成为一种全新的获胜方式。
id quem ad modum fieri possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt.
至于如何做到这一点,我脑海中已经浮现出一些想法,而且还可以找到许多方法。
de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis.
我请求你们对这些事情进行思考。
N. Magium Pompei praefectum deprehendi.
我俘获了庞培的副官奴梅里乌斯·马吉乌斯。
§9.7C.2scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci.
\n\n当然,我遵循了自己的惯例,立即释放了他。
iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt.
此前已有两名庞培的工兵长官落入我的手中,并被我释放。
si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.
如果他们想要懂得感恩,就应当劝说庞培,让他宁愿成为我的朋友,也不要成为那些对他和对我始终最怀敌意的人的朋友,正是通过那些人的诡计,国家才落到了今天这个地步。