§9.7.1scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus.
我曾给你写了一封信,准备在三月十二日寄出。
sed eo die is cui dare volueram non est profectus.
但就在那天,我本想托付信件的那个人却没有出发。
venit autem eo ipso die ille
"celeripes"
quem Salvius dixerat.
然而,就在同一天,萨尔维乌斯提到的那个“韦驮天”来了。
attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere.
他带来了你内容非常丰富的来信;这信仿佛给我注入了一丝微弱的生命气息;因为我不能说自己已经恢复了。
sed plane τὸ συνέχον effecisti.
但你显然做到了 τὸ συνέχον。
ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar.
请相信我,我已不再追求侥幸的结局。
sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros.
因为我看到,只要这两个人还活着,或者只要这一个人还活着,我们就永远不会拥有共和国。
ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso.
因此,我不再对我们的安闲抱有希望,也不拒绝任何苦难。
unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.
我只害怕一件事,就是我可能会做出什么可耻的事,或者应该说,我是否已经做出了。
§9.7.2sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio.
所以请确信,你给我寄来了一封救命的信,不仅是这封最详尽、最完美的较长的信,还有那些较短的信,在其中最令我高兴的是,我们的决定和行动得到了塞克斯图斯的认可,你真是帮了我的大忙;我知道他爱我,也知道他懂得什么是正义。
longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit.
实际上,你那封较长的信不仅减轻了我一人的痛苦,也减轻了我全家人的痛苦。
itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησισ mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.
因此,我将听从你的建议,留在福尔米亚的别墅,以免我前往罗马城的迎接(ἀπάντησισ)引起注意,或者,如果我在这里或那里都没见到他,他会以为我在故意躲着他。
§9.7.3quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi.
至于你建议我请求他允许我对待庞培就像对待他自己一样,你从巴尔布斯和奥皮乌斯的信中(我已经把抄本寄给你了)会明白,我早已在这样做。
misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania.
我还把恺撒写给他们的信寄了过去,在如此疯狂的局势下,恺撒的信写得很理智。
sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere;
但如果恺撒不答应我这个请求,我看到你希望我承担起关于和平的 πολίτευμα;对此我并不害怕危险(既然有这么多危险迫在眉睫,我为什么不想以最光荣的方式进行交易呢?
in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam,
"μή μοι"
intorqueat.
),但我担心会给庞培带来负担,以防他向我扔出 "μή μοι"。
mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit.
因为我们的格奈乌斯以一种惊人的方式渴望拥有类似于苏拉统治的权力。
εἰδώσ σοι λέγω.
我是确信才(εἰδώσ σοι)对你说的。
nihil ille umquam minus obscure tulit.
他从未隐瞒过这一点。
"cum hocne igitur"
inquies
"esse vis?"
beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in.
“那么,你还想和这个人在一起(支持他)吗? ”你会问。
. . sed hactenus.
请相信我,我顺从的是恩义,而不是事业,就像在米罗的案子中,或者在……但到此为止吧。
"causa igitur non bona est?"
“那么大义不好吗?
§9.7.4immo optima, sed agetur, memento, foedissime.
” 相反,它是极好的,但请记住,它将被以最卑劣的方式执行。
primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere.
第一个计划是用饥饿使城市和意大利窒息,然后蹂躏田野,放火焚烧,不放过富人的财产。
sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti.
但既然我从这一侧也害怕同样的事情,如果另一侧没有恩义,我认为在家里忍受任何事情都会更正确。
sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.
但我认为他对我有如此大的恩德,以至于我不敢承担不忠(ἀχαριστίασ)的罪名,尽管你已经对这件事做出了合理的辩护。
§9.7.5de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero.
关于凯旋仪式,我同意你的看法,我很容易也愿意彻底放弃它。
Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόος ὡραῖοσ obrepat.
我非常赞成,在我们流浪的时候,一次适宜的航行(πλόος ὡraῖοσ)会不期而至。
"si modo"
inquis
"satis ille erit firmus.
“只要,”你说,“他足够坚定。
"
est firmior etiam quam putabamus.
”他甚至比我们想象的还要坚定。
de isto licet bene speres.
对于他,你可以抱有好的期望。
promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum.
我向你保证,如果他有能力,他不会在意大利留下一片瓦。
"Tene igitur socio?"
contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere.
“那么你作为他的盟友吗? ”誓以赫拉克勒斯之名,这违背了我自己的判断,也违背了所有古贤的权威,我渴望离开,并不是为了帮助那边的计划,而是为了不看到这里的惨状。
noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore.
因为不要以为这些人的狂妄是可以容忍的,或者只有一种形式。
etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione;
然而,难道这一切有什么逃过了你的眼睛吗:法律、法庭、元老院都被废除,如此多穷困潦倒之人的欲望、放肆、挥霍、贫困,既不能维持私人财产,也不能维持共和国?
etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus.
因此,让我们通过任何航线离开那里吧;尽管这确实要看你的意思,但我们一定要离开。
sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.
因为我们会知道(正是你所期待的)在布隆迪西乌姆发生了什么。
§9.7.6bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis nos non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus.
你提到贤人们赞同我们迄今为止所做的一切,并且知道我们没有和他们一起出发,如果现在还有任何高兴的余地,我对此感到非常高兴。
de Lentulo investigabo diligentius.
关于伦图鲁斯,我会更仔细地调查。
id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati.
我已将此事委托给菲洛蒂穆斯,他是一个勇敢的、极端的贵族派。
§9.7.7extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit.
最后,也许你现在已经没有写作的素材了。
nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes.
因为现在无法写别的事,而在这件事上,还能发现什么更多的新内容呢? 但是,既然你的才华绰绰有余(誓以赫拉克勒斯之名,我口写我心),而且爱也在激励着我的才华,请继续像你现在所做的那样,尽你所能多写一些信。
in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor.
你没有邀请我作为并不令人讨厌的同伴一起去伊庇鲁斯,我有些生气。
sed vale.
但祝好。
nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum.
因为你必须散步、涂油,而我必须睡觉。
etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt
因为你的来信确实给我带来了睡意。