§9.3.1Domiti filius transiit Formias viii Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo curiose quaesisset servus noster Dionysius.
多米提乌斯的儿子在三月八日(月望前八日)经过福尔米埃,急着去那不勒斯投奔他的母亲,当我们的奴隶狄奥尼修斯仔细向他打听时,他便派人通知我,说他的父亲正留在罗马城外。
nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam.
然而我们之前听到的消息是,他已经出发前往庞培那里或者西班牙了。
id cuius modi sit scire sane velim.
我真的很想知道这究竟是怎么回事。
nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim.
因为如果他确实没有去任何地方,那么去理解在格奈乌斯(的行动)之下,我们离开意大利并非易事(特别是意大利全境都被军队和守备队控制,尤其是在冬天),这与我正在深思熟虑的事情休戚相关。
nam si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti.
因为如果是一年中更方便的季节,我们甚至可以利用下海。
nunc nihil potest nisi supero tramitti quo iter interclusum est.
如今除了上海之外,别无渡海之路,而通往那里的道路已被切断。
quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo.
因此,请你打听一下关于多米提乌斯和伦图鲁斯两人的情况。
§9.3.2a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium venisse Caesarem.
至今还没有从布隆迪西乌斯传来任何消息,而今天是三月九日(月望前七日),我们怀疑凯撒在这一天或前一天已经抵达布隆迪西乌斯。
nam Kal. Arpis manserat.
因为他在朔日时曾停留在阿尔皮。
sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum.
但如果你愿意听信波斯图穆斯的话,凯撒是要去追击格奈乌斯的;因为根据对天气和天数的推测,他认为庞培已经渡海了。
ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset.
我原本认为凯撒会找不到水手,而他却充满信心,更因为船主们已经听说了那人的慷慨。
sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum.
无论如何,布隆迪西乌斯的全部事态究竟如何,我无法再长久一无所知下去了。