§9.2A.1o rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare.
噢,这真是困难且完全令人绝望的处境! 你在给出建议时是多么面面俱到;然而你却连一个你自己满意的方案都没有阐明! 你为我不与庞培在一起而高兴,并且指出,当他受到诽谤时,我在场将是多么可耻,而赞同这种行为则是一种罪恶。
certe; contra igitur?
"di"
inquis
"averruncent!"
quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium?
"impetrabis"
inquis
"a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.
确实如此;那么我应该反对他吗? “愿神明,” 你说, “消弭此灾! ” 那么,如果一方代表着罪恶,另一方代表着惩罚,将会发生什么? “你将会从凯撒那里获得允许,” 你说, “使你可以缺席并保持闲暇。
"
supplicandum igitur? miserum.
” 那么我必须去恳求吗? 真是可悲。
quid si non impetraro?
"et de triumpho erit"
inquis
"integrum.
如果我求不到呢? “而且关于你的凯旋式,” 你说, “这件事将保持原样。
"
quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit.
” 如果我恰恰在这一点上受到逼迫呢? 我要接受吗? 还有比这更可耻的吗? 我要拒绝吗? 他会认为自己被完全拒绝了,甚至比当年在二十人官的事情上还要严重。
ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem.
而且在为自己辩护时,他习惯于把那个时期的所有过错都推到我身上:说我对他如此敌视,以至于甚至不愿接受他给予的荣誉。
quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.
现在,他将是多么更加严厉地看待这同一件事啊! 不消说,这要严重得多,因为这次的荣誉比那次更宏大,而他自己也比那时更强大。
§9.2A.2nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore.
至于你说你毫不怀疑我此时极大地得罪了庞培,我不明白为什么在此时会是这样。
qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam.
因为,那个在失去科尔菲尼乌姆之后才终于让我得知其计划的人,当凯撒阻隔在我与布隆迪西乌斯之间时,难道还会抱怨我没有去布隆迪西乌斯吗? 此外,他也知道,在这种情况下他的抱怨是无法自圆其说的。
me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se.
他认为,关于地方城镇的软弱、征兵、和平、城市、资金以及占领皮塞努姆,我比他看得更远。
sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet?
"τίσ δ' ἐστὶ δοῦλοσ τοῦ θανεῖν ἄφροντισ ὤν;
但是,如果当我能够前去时却不去,那么到那时他将成为我的敌人;我害怕这一点,并不是因为担心他会伤害我(因为他能做什么呢? “一个不在乎死亡的人,会是谁的奴隶呢?
"
sed quia ingrati animi crimen horreo.
”);而是因为我惧怕背负忘恩负义的指责。
confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore.
因此,我确信,正如你所写的,无论在什么时候,我们的到来对他来说都是受欢迎的。
nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? vetant vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.
至于你说的,如果凯撒行动更加温和,你就会给出更深思熟虑的建议,但凯撒怎么可能不以毁灭性的方式行事呢? 他的生活、品行、过去的所作所为、他所从事的事业的性质、他的盟友、贤人们的力量,乃至他们的坚定态度,都绝不容许他这样做。
§9.2A.3vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus.
我刚读完你的来信,波斯图穆斯·库尔提乌斯就在奔向凯撒的途中来到我这里,口中只念叨着舰队和军队。
eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur.
他说凯撒正在夺取西班牙,控制亚洲、西西里、非洲、撒丁尼亚,并紧接着追击到希腊。
eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus.
因此我们必须离去,与其说是去当战争的同盟,不如说是去当逃亡的伙伴。
nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni.
因为我将无法忍受那些人的闲言碎语,不管他们是谁;因为他们绝不是人们口中所称的‘贤人’。
sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo.
然而,我还是极想知道这一件事,即他们究竟在说些什么,因此我极力请求你打听清楚并告诉我。
nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus.
至今我们对布隆迪西乌斯发生的事情还完全一无所知。
cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.
当我们得知后,我们就会根据具体情况和时机做出决定,但我们会采纳你的建议。