Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §9.15.1-9.15.6

对与凯撒会面的焦虑及政局动向

第 217 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗表达了对即将与凯撒会面的焦虑以及对宪政秩序崩溃(如非法指派独裁官)的担忧,同时通过马蒂乌斯和提列巴提乌斯的来信,确认了庞培已撤离布隆迪西乌姆以及凯撒前往罗马的行程。

§9.15.1cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt †et hoc mihi et† in Albano apud Curionem v K. fore.
当我给你发信好让你知道凯撒将于三月二十六日到达卡普阿时,我收到从卡普阿传来的消息,说他将到达卡普阿,并在三月二十八日到达库里奥在阿尔巴努姆的住处。
eum cum videro, Arpinum pergam.
等我见到他,我将前往阿尔皮努姆。
si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso.
如果他宽免我,准许我所请求的,我将利用他的条件;如果不,我将从我自己那里获得某物(=自己做决定)。
ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti.
正如他写给我的那样,他已在布隆迪西乌姆、塔兰托和西蓬图姆各部署了一个军团。
claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.
在我看来,他似乎是在封锁我的海上出口,然而他自己似乎更关注希腊而非西班牙。
§9.15.2sed haec longius absunt.
但这些事情还比较遥远。
me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et primas eius actiones horreo.
目前,与此人的会面正折磨着我(而且这确实迫在眉睫),我害怕他的第一步行动。
volet enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor vel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est.
因为我相信,他会希望通过元老院决议,也会希望通过占卜官的决定(我们不是被强行带去,就是会在缺席时遭受折磨),或者希望法官来选举执政官或指派独裁官;这两者都不是合法的。
etsi, si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur, cur hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.
然而,如果苏拉能够通过间王来让自己被指派为独裁官,为什么这人不能呢? 除了像昆图斯·穆基乌斯那样被这一个(凯撒)杀害,或者像卢基乌斯·西庇阿那样被那一个(庞培)对待,我看不出自己有任何出路。
§9.15.3cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero.
当你读到这些时,我或许已经见到了他。
"τέτλαθι" "κύντερον" ne illud quidem nostrum proprium.
“忍耐吧! ”“更可耻的事! ”甚至奥德修斯的那种处境也非我们所独有。
erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela.
因为他当时还有近期归来的希望,也有人们的哀怨。
nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit.
现在我们极渴望离开,至于归来的希望,我的脑海中却从未闪现过。
non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum.
此外,不仅地方城镇和乡村的居民没有任何哀怨,相反,他们还害怕他残酷而愤怒。
nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem.
然而,对我而言,没有什么比留下更痛苦的了,也没有什么比飞走更令人向往的了,这与其说是为了共同作战,不如说是为了共同逃亡。
†sed tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent.
但你之前把所有的计划都推迟到我们知道在布隆迪西乌姆发生了什么的时候。
scimus nempe; haeremus nihilo minus.
我们确实知道了;然而我们仍然止步不前。
vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum.
因为我几乎不指望此人会给我宽免,尽管为了获得它我提出了许多合理的理由。
sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.
但我会立刻将他与我的全部对话,一字不差地写下来寄给你。
§9.15.4tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves.
你现在要倾尽全力,用你的关怀和智慧来帮助我们。
ita subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda.
他来得如此突然,以至于我甚至无法像我原先决定好的那样去见提图斯·雷比卢斯;我们必须在毫无准备的情况下应对一切。
sed tamen "ἄλλα μὲν αὐτόσ," ut ait ille, "ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται.
然而,“有些事情你自己的心会提示,有些则是由神来授意”,正如那位诗人所说。
" quicquid egero continuo scies.
无论我做什么,你都会立刻知晓。
mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo †et descripta attulit illa e via†misi ad te ante;
至于你索要的凯撒给执政官们和庞培的建议,我手头没有。
e quibus mandata intellegi posse.
我之前已经寄给过你,他的意图可以从中看出来。
Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis.
菲利普斯在那不勒斯,伦图卢斯在普泰奥利。
de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.
至于多米提乌斯,就像你正在做的那样,去打听一下他在哪里,有什么打算。
§9.15.5quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum.
关于你写道,我写狄奥尼修斯时比我一贯的脾气更严厉,你看我是多么的古板。
te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me.
凭信义之神起誓,我本以为你对这件事情会比我看得更重。
nam praeter quam quod te moveri arbitror oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit.
因为除了我认为你理应因任何人对我施加的伤害而感到震动之外,更由于他对我的如此不轨,在某种意义上他也侵犯了你。
sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono.
但是你如何衡量这件事,那是你自己的判断;然而在这件事上我不给你强加任何负担。
ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi.
至于我,我一直认为他疯疯癫癫,现在甚至认为他卑劣而邪恶,然而他对我也并不比对他自己更充满敌意。
Philargyro bene curasti.
你把菲拉耳吉鲁斯的事情安排得很好。
causam certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.
你确实拥有一个真实而充分的理由,即是我被他遗弃,而不是我遗弃了他。
§9.15.6cum dedissem iam litteras a. d. viii Kal. , pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo: "MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. salutem cum Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a.
当我已于三月二十五日发出信件后,我派去马蒂乌斯和提列巴提乌斯那里的仆人们给我带回了一封如下内容的信: “马蒂乌斯和提列巴提乌斯向统帅西塞罗问安。
d. xvi K. Aprilis cum omnibus copiis quas habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci.
当我们离开卡普阿后,我们在旅途中听说庞培已于三月十七日率领他所拥有的全部军队从布隆迪西乌姆出发;凯撒于次日进入城内,发表了演说,随后急赴罗马,希望在四月一日前到达城外,并在那里逗留几天,然后前往西班牙。
nobis non alienum visum est, quoniam de adventu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires.
在我们看来,既然我们已经确切得知凯撒的到来,将你的仆人们遣回你那里是合适的,以便你能尽快得知此事。
mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus.
你的委托事项我们放在心上,并会根据时间的需求去办理。
Trebatius sedulo facit ut antecedat.
提列巴提乌斯正努力走在前面。
epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d. viii K. Aprilis Beneventi mansurum, a. d. vii Capuae, a. d. vi Sinuessae.
信写好后,我们接到通知,凯撒将于三月二十五日在贝内文图姆留宿,二十六日在卡普阿,二十七日在西努埃萨。
hoc pro certo putamus.
我们认为这是确定无疑的。
"

词汇与语法注释

  1. 9.15.1impetrabo aliquid a me ipso — 意为“我将从我自己那里获得某物”。如果凯撒拒绝西塞罗保持中立(不参加元老院会议)的请求,西塞罗打算将命运掌握在自己手中,凭借自己的意志做出决定(即加入庞培阵营),而不是依赖他人的准许。
  2. 9.15.2nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio — 省去了表示死亡或毁灭的主动词(如 moriar)。西塞罗援引历史先例:被马略派杀害的昆图斯·穆基乌斯·斯凯沃拉,以及被苏拉流放而悲惨死去的卢基乌斯·西庇阿,以此表达他的绝望处境——无论落入凯撒(“这一个”)还是庞培(“那一个”)手中,都无法避免悲剧性的结局。
  3. 9.15.3metuunt ut — 在表示恐惧的动词(metuere)之后,引导词 'ut' 引入一个表示否定性恐惧的从句(“担心……不”,相当于 'metuere ne non')。此处表示地方城镇的居民担心凯撒不会温和,而是会变得“残酷和愤怒”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §9.15.1-9.15.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:9.15.1-9.15.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。