§9.14.1miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum.
我在三月二十四日给你寄去了巴尔布斯给我的信以及凯撒给他的信的副本。
ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo:
"Pompeius se oppido tenet.
瞧,就在同一天,我收到昆图斯·佩迪乌斯从卡普阿寄来的信,里面附有凯撒于三月十四日写给他的信,内容如下: “庞培紧缩在城内。
nos ad portas castra habemus.
我们的营寨就在城门旁。
conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris.
由于海水极深,我们正尝试一项规模宏大且需耗时多日的工程。
sed tamen nihil est quod potius faciamus.
然而,并没有什么事情是比这更值得我们去做的。
ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus. "
我们正从港口的两个岬角修筑堤坝,以求要么迫使他尽快运走他在布隆迪西乌姆拥有的军队,要么堵死他的出口。
§9.14.2ubi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam αὐθεντικῶσ narrabat Cn.
” 巴尔布斯曾写信说自己为之饱受折磨的那种和平,现在究竟在哪里呢? 还有比这更尖刻、更残酷的吗?
Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; †ad ambitionem†, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra.
而且,有人言之凿凿地转述说,他曾宣称,自己是在为格奈乌斯·卡尔博、马尔库斯·布鲁图斯以及所有那些在苏拉以这人为同伙而施加残酷迫害的人复仇;宣称库里奥在自己领导下所做的事,没有一件是这人在苏拉领导下没做过的;宣称为了迎合野心,那些根据先前的法律不该受流放之刑的叛国者,竟被他从流放中召回;宣称他对被武力驱逐的米罗表示同情和抱怨;然而,除了那些拿起武器反抗他的人之外,他不会伤害任何人。
haec Baebius quidam a Curione iii Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli† non dicat.
这些话是一个叫贝比乌斯的人转述的,他于三月十三日从库里奥那里出发,此人并非不善言辞,但——谁会不对任何人说呢?
plane nescio quid agam.
我显然不知道该怎么办了。
illim equidem Gnaeum profectum puto.
我个人认为格奈乌斯已经从那里出发了。
quicquid est biduo sciemus.
不论情况如何,我们两天之内就会见分晓。
a te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum.
你那里没有任何来信,甚至连安特罗斯也没带信来;这也不奇怪。
quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.
因为我们有什么可写的呢? 尽管如此,我没有放过任何一天而不写信。
§9.14.3scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.
信写完后,黎明前我收到了莱普塔从卡普阿送来的信(日期为三月十五日),信中说庞培已从布隆迪西乌姆登船,而凯撒将于三月二十六日到达卡普阿。