§9.13A.1Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi.
凯撒给我们寄来了一封极短的信,我已将它的副本附在下面。
brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit.
从信的简短中,你将能得知,对于如此重大的事情竟写得如此简短,他必定是极其忙碌。
si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.
如果此外还有什么新消息,我会立刻写信告诉你。
"CAESAR OPPIO CORNELIO salutem
A. d.
“凯撒向奥皮乌斯和科尔内利乌斯问好。
vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui.
我于三月九日抵达布隆迪西乌姆,在城墙旁安营扎寨。
Pompeius est Brundisi.
庞培在布隆迪西乌姆。
misit ad me N. Magium de pace.
他为了和平派努梅里乌斯·马吉乌斯来见我。
quae visa sunt respondi.
我做了我认为合适的答复。
hoc vos statim scire volui.
我想让你们立刻知道这件事。
quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.
一旦我有了能就和解取得某些成果的希望,我会立刻通知你们。
" §9.13A.2quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens facere possum opto.
” 我亲爱的西塞罗,你认为我现在正遭受着怎样的折磨啊! 尤其是在我重新燃起和平的希望之后,深怕有什么事情会阻碍他们的和解。 因为,作为身在远方所能做的事,我只能在心中默默祈愿。
quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer.
但如果我当时能与他们在一起,或许我会觉得能发挥一些作用。
nunc exspectatione crucior.
而现在,我正因焦急的等待而备受煎熬。