Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §9.13.1-9.13.8

多拉贝拉的来信与对凯撒军力的担忧

第 214 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在对庞培被围的传闻提出质疑的同时,提及多拉贝拉的来信,并结合阿提库斯的建议反思自己的进退。他表达了对凯撒强大的军事准备和心理强迫的担忧,并最终对和平表示绝望。

§9.13.1οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ, ut opinor, ille de ratibus.
在我看来,关于木筏的那个传闻并非真实。
quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi.
因为,如果多拉贝拉在三月十三日从布隆迪西乌姆寄出的信中写道凯撒的这番所谓“成功”——即庞培正在逃亡,并且将在第一阵风起时启航——那又会是因为什么呢? 这与我先前给你寄去副本的那些信件大相径庭。
hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.
在这里,人们谈论的确实纯粹是恶行;但多拉贝拉既不是更新的消息来源,在这件事上也算不上是更好的证人。
§9.13.2tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit.
我在三月二十日收到了你的信,信中你将所有的计划都推迟到我们知道发生了什么事的时候。
et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem.
事实也确实如此,在此期间不仅无法做出任何决定,甚至连考虑都无从谈起。
quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti.
不过,多拉贝拉的这封信让我不得不重新考虑以前的想法。
fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.
因为在五日祭的前一天天气极好,我想他是利用了这一天。
§9.13.3συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad querelam sed magis ad consolationem meam.
我把你建议的“汇集”整理出来,并不是为了抱怨,而更多是为了自我安慰。
nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae.
因为比起这些灾难本身,更让我痛苦的是对自己过失和鲁莽的怀疑。
eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt.
我认为这种怀疑是不成立的,因为我的行为和计划与你的建议是一致的。
quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita.
至于你写道,我之所以显得欠他这么多,更多是因为我的颂扬,而非由于他本人的功绩,事实正是如此。
ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret.
我总是颂扬他的那些事迹,而且更是为了让他不至于认为我还记得以前的事。
quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem.
即便我极深地记得那些事,我现在也仍然应该遵循那时的先例。
nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio.
当他有能力帮助我时,他完全没有帮我;但后来他成了我的朋友,甚至是非常要好的朋友,我并不完全清楚这是为什么。
ergo ego quoque illi.
因此,我也对他同样友好。
quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus.
不仅如此,有一点对我们双方都是平等的,那就是我们都被同样的一些人所诱骗。
sed utinam tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissimum.
但愿我也能像他对我那样,给予他同样多的帮助! 无论如何,他为我所做的,我极其感激。
nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.
我现在既不知道可以用什么方式来帮助他,而且即使我能帮,在他正筹备一场如此具有毁灭性的战争时,我也认为不该帮助他。
§9.13.4tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem.
只是,我不想通过留在这里而得罪他,说真的,我既不愿看到你已经预见到的那些惨状,也无法参与到那些恶行中去。
sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare.
但我之所以迟迟不走,是因为在没有任何返回希望的情况下,要考虑自愿离去是非常困难的。
nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem.
因为我看到这个人已经做好了极充分的准备,拥有步兵、骑兵、舰队,以及高卢人的辅助部队——关于这些,我想马蒂乌斯是在“吹嘘”,但他确实说过,他们承诺自费提供步兵和骑兵达十年之久。
sed sit hoc λάπισμα; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona.
但即使这是“吹嘘”,他确实拥有强大的军队,并且他将拥有的不是意大利的税收,而是公民的财产。
adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset.
再加上那个人的傲慢,以及好人们(元老院派)的软弱,这些人确实因为认为他理所当然地对他们感到愤怒而憎恨他,正如你所写……这里指的是谁。
sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt.
但是那个人,因为他表现出来的比他实际做到的要多,而且一般而言,那些曾经爱戴他的人现在也不再爱戴他了;然而自治市的人们和罗马的农民害怕那个人,目前却依然喜爱这个人。
qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam.
因此,他做好了这样的准备,以至于即使他无法获胜,我也看不出他自己怎么可能会被打败。
ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην.
不过,我担心的不是他的“诱惑”,而是他的“强迫性劝说”。
"αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεισ" inquit Πλάτων "oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkais. "
“因为僭主的恳求,”柏拉图说,“如你所知,是掺杂着强迫的。
§9.13.5illa ἀλίμενα video tibi non probari.
” 我看你不赞成那些“无港之地”。
quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem.
确实,它们也并不合我意;但我在那里既有隐蔽处,又有忠实的“协助”。
quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est.
如果这些在布隆迪西乌姆也能提供给我,我倒更愿意选择那里;但那儿根本没有隐蔽的地方。
verum, ut scribis, cum sciemus.
不过,正如你所写的,等我们知道的时候再说吧。
§9.13.6viris bonis me non nimis excuso.
我并没有向那些好人们过分申辩。
quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos.
因为塞克斯图斯写信告诉我,他们既举办又参加了怎样的晚宴,是多么奢华,多么及时! 但不管他们有多么好,他们并不比我们更好。
moverent me, si essent fortiores.
如果他们更勇敢一些,也许会打动我。
de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram.
关于法梅亚在拉努维乌姆的别墅,我弄错了;我曾梦见的是特洛伊别墅。
id ego volui Q. sed pluris est.
我是想为昆图斯买下它的。 但它价格更高。
istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.
然而,如果我能看到任何享受它的希望,我还是想买下你那里的那个地方。
§9.13.7nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est.
我们每天读到怎样怪异的消息,你从随信附上的那本小册子中就可以了解。
Lentulus noster Puteolis est, ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat.
我们的伦图鲁斯在普特奥利,据凯西乌斯说,他正为什么该做而“焦虑不安”。
διατροπὴν Corfiniensem reformidat.
他害怕科尔菲尼乌姆式的“溃走”。
Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.
他认为现在对庞培已经尽了义务,他也为凯撒的恩惠所动,但不管怎样,他更倾向于展望未来。
§9.13.8tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius.
你怎能忍受这些事? 一切都是悲惨的,但没有比这更悲惨的了。
Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur.
庞培为了和平派遣了努梅里乌斯·马吉乌斯,然而他却依然遭受着围攻。
quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi.
我原先不相信这件事,但我收到了巴尔布斯的来信,并已将副本寄给了你。
lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur.
请读一读吧,特别是那位优秀的巴尔布斯本人的最后一个段落,我们的格奈乌斯曾赐予他建造园林的土地,而且经常在我们任何人之上优先对待他! 因此,这个可怜的人正遭受着折磨。
sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio.
但为了不让你重复阅读,我还是让你直接去看那封信。
spem autem pacis habeo nullam.
然而,我对和平不抱任何希望。
Dolabella suis litteris iii Idus Mart. datis merum bellum loquitur.
多拉贝拉在三月十三日发出的信中,谈论的纯粹是战争。
maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest.
因此,既然没有什么能比这更悲惨,我们就继续留在那同样悲惨而绝望的看法中吧。

词汇与语法注释

  1. 9.13.1quid enim esset quod Dolabella... scriberet — esset 是表示潜在可能性的未完成过去时虚拟语气,而关系从句 quod... scriberet 则使用虚拟语气来表示特征或原因。它传达了一种反问或怀疑的语气:“多拉贝拉写道……究竟会有什么可能的原因呢?”
  2. 9.13.3quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. — 这是一个以 quod 开头的名词性从句(“至于你写道……”)为主句 est ita(“事实确实如此”)引入前提的结构。在此从句中,ut tantum... viderer 是一个结果从句(或名词性从句),充当 factum esse(“被导致/发生”)的主语或同格。
  3. 9.13.8tene haec posse ferre — 这是一个带有感叹(或反问)语气的主格宾格与不定式结构(Accusative with Infinitive in exclamation),由带疑问附着词 -ne 的宾格代词 te 与不定式 posse 构成。它表达了强烈的愤慨或难以置信:“你竟然能忍受这些事吗!”

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §9.13.1-9.13.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:9.13.1-9.13.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。