§9.11A.1ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti
"consilio et dignitate mea"
minus sum admiratus; de
"gratia"
et de
"ope"
, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.
当我读到从我们的朋友富尔尼乌斯那里收到的来信时,你在信中极力劝说我到罗马城附近去,并表示希望利用“我的建议和声望”,对此我并没有感到太惊讶;至于“影响力”和“协助”,我暗自思忖你指的是什么,但我还是在希望的驱使下,倾向于认为你凭着你那令人赞叹和非凡的智慧,想要探讨安宁、和平以及公民的和解,并且我认为我的天性和社会身份都非常适合这一使命。
§9.11A.2quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur.
如果真是这样,如果关于保护我们的庞培以及让他与你和国家达成和解的某种关切打动了你,那么在这个事业上,你绝对找不到比我更合适的人了。 因为无论对他还是对元老院,只要一有可能,我始终是和平的倡导者;而且在拿起武器之后,我未曾参与战争的任何部分,并且我认为在这场战争中,你是受到侵犯的一方,因为敌人和嫉妒你的人正在力图反对因罗马人民的恩惠而授予你的荣誉。
sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet.
但是,正如当时我不仅自己是你的声望的支持者,而且还建议其他人去帮助你一样,现在庞培的声望也同样强烈地打动着我。
aliquot enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.
因为我已经有好几年将你们二人选为我特别敬重、并且像现在这样作为最亲密朋友的人了。
§9.11A.3quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim.
因此,我向你请求,或者更确切地说,用我所有的祈求向你哀求和呼吁,在你最重大的忧虑中,也能分出一些时间来考虑这个问题:以便凭借你的恩惠,我能够在一个最伟大的恩惠的记忆中,成为一个好人、一个感恩的人,并最终成为一个尽责的人。
quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque vestrum et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari.
如果这些事仅仅关乎我个人,我仍会希望我的请求能得到你的允准;但是,正如我所认为的,通过你使我保持最适合于和平、你们双方以及公民和解的状态,这既关乎你的信誉,也关乎国家。
ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, †eandem me salutem a te accepisse† quam ille.
虽然我之前已经就伦图鲁斯的事向你表示过感谢,因为你拯救了那个曾是我的救星的人的生命;然而,读到他怀着极其感激的心情向我发送的关于你的慷慨与恩惠的来信时,我认为我也从你那里得到了与他相同的拯救。
in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.
如果你能理解我对他怀有感恩之心,那么我恳求你,请务必使我也能对庞培怀有同样的感恩。