Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §9.1.1-9.1.4

缺乏战讯的焦虑与投奔庞培阵营的决意

第 194 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗表达了因布隆迪西乌斯消息中断而产生的焦躁,打听伦图卢斯和多米蒂乌斯等人的动向,并针对爱国者们的指责,流露出虽不情愿却仍决定投奔庞培阵营以对抗恺撒的决心。

§9.1.1etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium.
虽然我原以为当你读到这封信时,我已经知道了布隆迪西乌斯发生的事情(因为格奈乌斯已于二月二十一日从卡努西乌斯动身;而我写这封信是在三月六日,也就是他离开卡努西乌斯后的第十四天),但我还是因每时每刻的等待而备受折磨,并对甚至连一条传闻都没有送达感到惊讶;因为这是一种奇怪的寂静。
sed haec fortasse κενόσπουδα sunt, quae tamen iam sciantur necesse est;
不过,这些或许都是些无谓的操心,尽管它们现在必然已经被知道了。
§9.1.2illud molestum me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius.
让我感到烦恼的是,至今我还无法查明我们的普布利乌斯·伦图卢斯在哪里,多米蒂乌斯在哪里。
quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint.
我打听这些,是为了能更容易地知道他们打算做什么,他们是否要去庞培那里,如果是,他们打算从哪里去、什么时候去。
urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum quos Gnaeus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se ius dicere.
确实,我听说罗马城里已经塞满了“最善派”,还有索西乌斯和卢普斯,我们的格奈乌斯曾以为他们会在他主持司法之前到达布隆迪西乌斯。
hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras cogitabat.
而人们正成群结队地从这里出发;甚至连我平时常与他共度一天的马尼乌斯·雷皮杜斯,也打算明天动身。
§9.1.3nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus.
而我们则留在福尔米亚的别庄里,以便能更快地听到消息;然后我们想去阿尔皮努姆;再从那里,在撤去或完全解散扈从之后,取道一条最不容易遇到人的路线前往上流海。
audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.
因为我听说,无论是现在还是以前经常作为共和国伟大支柱的那些善人,都不赞同我们这种犹豫,而且在他们那些合时的宴席上,人们正在激烈且严厉地议论我。
cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur.
那么,就让我们屈服吧,为了成为好公民,让我们从陆地和海上对意大利发动战争,重新点燃恶人们对我们那已经熄灭的仇恨,并遵循卢凯伊乌斯和泰奥法内斯的计划。
§9.1.4nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum.
因为斯基尼奥要么是通过抽签前往叙利亚,要么是与女婿体面地同行,要么是在逃避愤怒的恺撒。
Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent.
至于马尔凯鲁斯们,如果他们不害怕恺撒的利剑,本会留下来。
Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam.
阿皮乌斯也处于同样的恐惧中,而且还带着近期结下私怨的恐惧。
praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis licet.
除了他和盖乌斯·卡西乌斯,其余的使节中,法乌斯图斯担任代副财务官;我是唯一一个可以任意选择的人。
frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat aequum.
我的弟弟也加入了进来,让他成为这一命运的伙伴本是不公正的。
cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat.
恺撒会对他更加愤怒,但我无法说服他留下来。
dabimus hoc Pompeio quoi debemus.
我们将把这奉献给庞培,因为我们欠他的情。
nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa quae acta timide est, agetur improbe.
因为确实没有别人能动摇我,既不是那些根本不存在的善人们的议论,也不是这桩曾被胆怯地推进、此后又将被不义地推进的事业。
uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam.
我们仅仅把这奉献给一个人,一个甚至没有提出要求的人,而且正如他所说,他不是在为自己的事业而战,而是为了国家。
tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.
我确实很想知道,对于渡海前往伊庇鲁斯,你是怎么想的。

词汇与语法注释

  1. 9.1.1putabam fore ut scirem — ‘fore ut’ 加上虚拟式未完成过去时(‘scirem’)是表达过去视点(‘putabam’)中将来发生之事的标准周转句式。由于主句动词为过去时,根据时制一致原则采用虚拟式未完成过去时。
  2. 9.1.2Sosium et Lupum — 此处的宾格是受前文动词 ‘audio’ 支配的“宾格加不定式”结构(AcI)的一部分,但在语义中省略了不定式(如 ‘in urbe esse’ 等)。西塞罗以此省略表达他们已回到罗马城的传闻。
  3. 9.1.3bonis viris — 此与格作为施事者与格(dative of agent),与被动不定式 ‘probari’ 连用。此处使用与格而非通常的 ‘ab + 夺格’,突出了这些人的主观态度与评判。
  4. 9.1.4Scinio — 传抄文本中的异读。从上下文来看,此人实指普布利乌斯·伦图卢斯·斯宾特尔(P. Lentulus Spinther),校勘本通常会将其修正为 ‘Spinther’ 或 ‘Lentulus’。此处翻译保留了手稿传抄的形式。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §9.1.1-9.1.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:9.1.1-9.1.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。