§8.16.1omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare Superum.
除了前往上流海一条隐秘且安全的路途之外,我已经做好了所有准备。
hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni.
因为在一年中的这个季节,我们无法使用这片海。
illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam? cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger.
然而,在我的心之所向、局势所召之处,我该从何处抵达? 因为必须迅速动身,以免万一被什么事情阻碍并被绊住。
nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον.
确实,并不是那个表面上引导我的人在引导我;我早就知道他是所有人中最没有政治头脑的人,而现在更是发现他是最不具备将领才能的人。
non me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur.
因此,引导我的不是他,而是菲洛蒂莫斯写信给我的众人之言。
is enim me ab optimatibus ait conscindi.
因为他说我正在被那些“最善派”痛加斥责。
quibus optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari! municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.
善良的神啊,什么“最善派”! 他们现在是如何赶去迎合、如何向恺撒献媚啊! 各自治市甚至把他当做神明,而且他们并非假装,不像以前为那个生病的人祈愿时那样。
§8.16.2sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit.
但显然,这位“庇西特拉图”只要不做出任何恶事,就如同他阻止了别人作恶一样令人感激。
hunc propitium sperant, illum iratum putant.
他们希望这一位仁慈,却认为那一位在发怒。
quas fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores!
"metuunt"
inquies.
你认为城镇里会出现怎样的迎候,会给予怎样的荣誉啊! 你会说:“他们是在害怕。
credo, sed me hercule illum magis.
”我相信,但凭赫拉克勒斯起誓,他们更害怕那一位。
huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant.
他们为这一位的狡黠宽大而高兴,却畏惧那一位的愤怒。
iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent.
至于那360名特别爱戴我们的格奈乌斯的裁判官,我每天都能见到他们中的某个人,他们对他在卢凯里亚不知会做出什么事而感到惊恐。
itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant.
因此我想问,那些把自己留在家里却想把我赶出去的“最善派”到底是谁。
sed tamen, quicumque sunt,
"αἰδέομαι.
然而,不管他们是谁,“我都心存顾忌”。
"
etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto.
尽管我明白自己怀着怎样的希望出发,并且我正在与一个准备摧毁意大利甚于去赢得胜利的人联合,而我正在等待一个主人。
et quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio.
确实,当我写下这些时,我已经在一边等待着来自布隆迪西乌斯的消息了。
quid autem
"aliquid"
? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo.
然而“有些消息”是指什么? 指他如何可耻地从那里逃走,以及这位赢家会取道何处、回到哪里。
quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.
一旦我听说此事,如果他取道阿皮亚大道而来,我正打算去阿尔皮努姆。