§8.9.1epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam.
你写信说我的信已经被广泛传阅,对此我并不感到介意,甚至我自己也把它交给了许多人去抄写。
ea enim et acciderunt iam et impendent, ut testatum esse velim de pace quid senserim.
因为已经发生的事情和目前迫在眉睫的事情,都使我希望能够表明我对和平的真实想法。
cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer convenire eius sapientiae dicerem.
但是,当我特别劝说那个人接受和平时,我觉得没有什么方法比说我所劝他做的事符合他的智慧更容易打动他了。
eam si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem.
如果我在劝他拯救祖国时,称他的这种智慧是令人钦佩的,那么我并不害怕会被看作是在向他阿谀奉承,因为在当时那种情况下,我是甘愿拜倒在他的脚下的。
qua autem est
"aliquid impertias temporis,"
non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet.
至于信中写着“请分出一些时间”的地方,并不是关于和平,而是为了让他能为我自己和我的职责做些考虑。
nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo.
因为关于我证实自己未曾参与战争这一点,虽然事实已表明了这一点,但我写下它还是为了在劝说时拥有更大的分量;而我赞同他的主张,也属于同一个目的。
§8.9.2sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est
"pro tuis rebus gestis amplissimis"
(amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit!
"num igitur peccamus?"
minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset.
但现在说这些还有什么用? 要是能起点作用就好了! 确实,我倒希望你提到的那封信能在大会上宣读,因为他自己写给同一个人并公之于众的那封信里写着“鉴于你最伟大的功绩”(难道比他自己或阿非利加努斯的功绩还要伟大? 当时的时局使然),况且,甚至连你们两位这样体面的人,都在第五个里程碑处去迎接他——而他此时此刻正对自己承诺着什么,做着什么,又准备去做什么? 当他看到你们以及像你们这样的人,不仅人数众多,而且面带喜色地向他祝贺时,他会对自己的事业抱有何等嚣张的信心啊! “那么,我们做错了吗? ” 你们当然没有做错;然而,那些本可以让人们把真意与假装区分开来的标志,现在却被搅浑了。
quae vero senatus consulta video? sed apertius quam proposueram.
我看到的又是什么元老院决议呢! 但我说得比原计划要露骨了。
§8.9.3ego Arpini volo esse pridie Kal. , deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi.
我想在初一的前一天到阿尔皮努姆去,然后到我们的那些小别墅走走,此前我曾绝望地以为以后再也见不到它们了。
εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur.
你的那些高尚、但在当前局势下又非不谨慎的计划,得到了我的极大赞同。
Lepido quidem (nam fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus.
至于雷必达(因为我们几乎整天在一起,这对他来说是很惬意的事),他从未想过离开意大利,图路斯就更不用说了。
crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant.
因为他的信经常通过别人传到我们这里。
sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora.
但是,他们的意见并不怎么打动我;他们给国家提供的保证没有那么多。
tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi.
凭赫拉克勒斯起誓,你的威望极大地打动了我;因为你既带来了挽回余下时间的方案,也带来了维护当下局势的办法。
sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum.
但我求求你,还有什么比这更痛苦的:一个人在极可耻的事业中寻求掌声,而另一个人在极高尚的事业中却招致怨恨? 一个人被视为敌人的救星,而另一个被视为朋友的弃徒? 凭赫拉克勒斯起誓,尽管我们非常热爱我们的格奈乌斯——我们确实热爱他,也应当热爱他——但我还是无法赞同他不援助那些体面人的做法。
nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.
因为如果他是害怕,还有比这更懦弱的吗? 或者,正如某些人所认为的那样,如果他以为他们的牺牲会让自己的事业变得更好,还有比这更不义的吗? 但这些我们暂且不谈;因为重提旧事只会增加我们的痛苦。
§8.9.4vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
初六的前一天傍晚,小巴尔布斯奉恺撒之命,带着信件、指示以及返回罗马便可获得行省的许诺,抄密道前往执政官兰图路斯处,途中顺道来到了我这里。
quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus.
我认为他是不可能被说服的,除非他们见上一面。
idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam.
他还说,恺撒最希望的莫过于追上庞培(这我相信),并与他言归于好。
id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur.
这我不相信,并且我担心,所有这些宽容最终会汇集成当年秦纳那样的残暴。
Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere.
大巴尔布斯确实写信给我说,恺撒最想要的就是在庞培为第一公民的前提下,毫无畏惧地生活。
tu, puto, haec credis.
我想,你是相信这些话的。
sed cum haec scribebam v Kalend. , Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones xi K. Luceria.
但是,当我于初五的前一天写这封信时,庞培可能已经到达布隆迪西乌姆了;因为他已于初十一的前一天带着轻装部队,在军团之前离开了卢凯里亚。
sed hoc τέρασ horribili vigilantia, celeritate, diligentia est.
但这个“怪物”具有可怕的警惕、神速与勤勉。
plane quid futurum sit nescio.
我完全不知道未来会发生什么。