§8.8.1o rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit.
噢,可耻的事,也因此是痛苦的! 因为我确实这样认为:唯有那可耻的事,或者更确切地说,只有它才是痛苦的。
aluerat Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos ἀπροσφωνήτουσ, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat.
他曾养大了恺撒;突然间却开始害怕起这同一个人,不接受任何和平条件,不为战争做任何准备,放弃了罗马城,因自己的过失丢掉了皮凯努姆,躲进阿普里亚,正往希腊去,离我们而去时甚至不打一声招呼,让我们对他如此重大、如此反常的计划一无所知。
§8.8.2ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules.
瞧,突然间来了多米提乌斯给他的信,以及他自己给执政官们的信。
fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit,
"
πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων
καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων:
τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ.
在我看来,“美德”似乎在他的眼前闪耀,而那个本该是他那样的英雄大声喊道: "因此,让他们尽管使出各种手段,针对我设下一切计谋吧:因为正义与我同在。
"
at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens pergit Brundisium.
"然而,他——这可真叫人惊愕——却对“美德”道了一声“再见”,继续向布隆迪西乌姆前进。
Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse.
而且人们说,多米提乌斯和那些与他在一起的人在听到消息后已经投降了。
o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam.
噢,多么悲惨的事! 因此,我被悲痛所阻,无法给你写更多。
tuas litteras exspecto.
我等待着你的来信。