§8.7.1unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat.
我们的朋友要完成他所有的耻辱,还差最后一件事:那就是不去救援多米提乌斯。
"at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.
“但是,谁也不怀疑他会去救援。
"
ego non puto.
”我不这样认为。
"deseret igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?"
nisi me omnia fallunt, deseret.
“那么,难道他会遗弃这样一位公民,以及你明知与他在一起的那些人,尤其是他自己拥有三十个大队? ”除非我所有的预料都错了,否则他会遗弃的。
incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam.
他害怕得令人难以置信,除了逃跑什么都不考虑。
§8.7.2quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse.
而你(因为我明白你的想法)认为我应该成为他的随行者。
ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo.
然而,我确有要躲避的人,却没有可追随的人。
quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum.
因为,对于你所赞扬并称之为值得纪念的我那句话——我说过,我宁愿与庞培一起被打败,也不愿与那些人一起获胜——我确实更愿意这样,但那是与当年的、或者在我看来是那样的庞培在一起。 至于眼前这一个,他在弄清楚自己要躲避谁、要逃往何处之前就已经逃跑了,他背叛了我们的事业,抛弃了祖国,正在离开意大利——如果我曾更愿意如此,那么它已经发生了,我已经被击败了。
quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.
至于剩下的事情,我既无法眼睁睁看着那些我从未担心会看到的事,凭赫拉克勒斯发誓,也无法面对那个因为他而让我不仅失去亲人、甚至失去我自已的人。
§8.7.3ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus.
我已经给菲洛提乌斯写了信,关于旅费的事,要么从造币厂(因为现在没人付款)支取,要么向你的同伴奥皮乌斯兄弟借。
cetera apposita tibi mandabo.
其他相关的事宜,我将会委托给你。