§8.5.1cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor;
在二月二十二日天亮前,我给你寄去了关于狄奥尼修斯的信,同一天傍晚,狄奥尼修斯本人来到了我这里,我怀疑他是受到了你的权威的推动;因为我还能怎么想呢?
quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere.
虽然他在做了疯狂的事之后,通常都会感到后悔。
numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio.
但是,他从未像在这件事中那样疯狂。
nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse
"
πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα,
"
multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt.
因为我之前没有写信告诉你,后来我听说他从第三个里程碑处出发时, “πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα,” 我得说,在说了许多恶毒的话之后——正如人们所说:“落到他自己的头上”。
sed en meam mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
但是,看我的宽大吧! 我曾把一封给他的语气激烈的信,和给你的信一起塞进了邮包里。
hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi.
我希望这封信能退还给我,我没有为了其他任何原因,只为此派了我的传信奴隶波利克斯去罗马。
eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.
因此我写信给你,如果这封信碰巧已经递交给你,请帮我退回来,免得落入他的手中。
§8.5.2novi si quid esset scripsissem.
如果有什么新消息,我早就写信了。
pendeo animi exspectatione de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur.
我因对科尔菲尼亚战事的期待而心神不定,在这件事中将决定国家的安危。
tu fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.
我希望你能帮忙把那个写着马尼乌斯·库里乌斯收的邮包送交给他,并将提罗推荐给库里乌斯,请求他在提罗需要旅费时给予资助。