§8.3.1maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui.
我因面临极大且极其悲惨的局势而心乱如麻,由于无法与你当面商议,但我仍然希望借重你的建议。
deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes.
而我们要商议的全部问题在于:如果庞培离开意大利(我怀疑他会这么做),你认为我应该如何行动。
et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi.
为了让你能更轻松地给出建议,我将简要说明在两种选择中我的脑海里分别浮现出什么。
§8.3.2cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda esse videatur.
庞培对我的得救所作出的极大恩德,以及我与他的亲密交情,加之国家本身的利益,都促使我认为,要么我的计划必须与他的计划相结合,要么我的命运必须与他的命运相绑定。
accedit illud. si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem.
此外还有这一点:如果我留下来并抛弃那群由最优秀、最显赫的公民组成的随行队伍,我就必须屈服于一个人的权力。
qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.
虽然他在许多事情上都表明自己是我们的朋友(而他之所以如此是由于我的努力,正如你自己所知,由于对这场迫在眉睫的风暴的预料,我很久以前就作了准备),但仍有两件事必须予以考虑:一是对他应当寄予多大的信任;二是,即使完全确信他会成为我们的朋友,在一个人曾享有最高荣誉和命令权、立下丰功伟绩并担任最崇高神职的城市中,不再是过去的自己,这是否符合一个勇敢者和好公民的本分,以及如果庞培有朝一日夺回国家,自己是否必须冒着某种耻辱的危险。
§8.3.3in hac parte haec sunt.
在这一边,情况就是这些。
vide nunc quae sint in altera.
现在看看另一边是什么。
nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam.
我们的庞培做事毫无智慧,毫无勇气,我甚至要补充说,除了违背我的建议和威望之外,他什么也没做。
omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?
我不提那些陈年旧事:他针对国家培育、壮大并武装了那个人;他是通过暴力和违反神启通过法律的倡导者;他是远高卢的合并者;他是女婿;他是普布里乌斯·克洛狄乌斯被收养时的鸟卜官;他热衷于恢复我的地位,而非留住我;他是行省统治期限的延长者;他是那个人缺席时在一切事务上的协助者;同样是他在第三任执政官任期内,在开始扮演国家捍卫者之后,还力图让十位平民护民官提案,要求在缺席的情况下也考虑那个人的候选资格,而这正是他本人通过自己的某项法律予以批准的,并且在执政官马尔库斯·马尔凯鲁斯将高卢行省的期限限制在三月一日那天时表示反对——但即使省去这些不谈,还有什么比这次撤离城市、或者更确切地说是极其可耻的逃跑更丑陋、更混乱的呢? 难道不是宁可接受任何条件,也不该抛弃祖国吗?