§8.2.1mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas.
事实上,一切都让我感到欣慰:既因为你把我所听到的事写信告诉我,也因为你不相信那些不配我如此谨慎的传闻,还因为你把你所想的忠告了我。
ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei.
我从卡普阿给凯撒发了一封信,在信中我回复了他曾与我商讨过的关于他的角斗士的事,信很简短但表达了善意,不仅没有侮辱之词,甚至对庞培大加赞扬。
id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar.
因为我在敦促他达成和解的那番言论中正需要这样做。
eas si quo ille misit, in publico proponat velim.
如果他把那封信送到了别处,我倒希望他将其公开展示。
alteras eodem die dedi quo has ad te.
在给你写这封信的同一天,我发出了另一封信。
non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus.
我不能不发,因为他本人和巴尔布斯都给我写了信。
earum exemplum ad te misi.
我把它们的副本寄给了你。
nihil arbitror fore quod reprehendas.
我认为其中不会有什么让你指责的地方。
si qua erunt, doce me quo modo μέμψιν effugere possim.
如果有的话,请指教我如何才能避开责备。
§8.2.2"nihil"
inquies
"omnino scripseris.
你会说:“什么都别写。
"
qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit.
”但你又如何能更好地避开那些想要凭空捏造的人呢? 尽管如此,只要可行,我仍会照办。
nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem.
因为至于你敦促我记住我过去的所作所为、所言甚至所写,你这样做确实非常友好,也让我极其欣慰,但你在这件事上所判定为体面且配得上我的事,似乎与我所认为的不同。
mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est.
因为在我看来,在任何国家中,任何国家领导人或将领所做出的事情,都没有我们的这位朋友所做的更可耻。
quoius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit.
我为他的处境感到悲哀;他放弃了城市,也就是祖国,而为了祖国、在祖国中死去本是无比光荣的。
ignorare mihi videris haec quanta sit clades.
在我看来,你似乎并不知道这是一场多么巨大的灾难。
§8.2.3es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes.
因为你现在还在你自己的家里,但如果那些最堕落的恶人不愿意,你就无法在那里呆得更久。
hoc miserius, hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum coniugibus et liberis;
还有比这更痛苦、更可耻的事吗?
in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus.
我们带着妻子和孩子,穷困潦倒地四处流浪;我们把所有的希望都寄托在一个每年都生重病的人的生命上,我们不是被驱逐,而是被召离了祖国;我们离开祖国,不是为了留着它等我们回去,而是为了让它遭受掠夺和焚烧。
ita multi nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus et Petreium.
有那么多人和我们在一起吗? 他们难道不是在郊外的别墅里吗? 不在庭院里吗? 不在城市本身之中吗? 而且,如果他们现在在那里,将来不也会留在那儿吗? 而我们在此期间甚至不在卡普阿,而是在卢塞里亚,甚至很快就要放弃海岸线,去等待阿夫拉尼乌斯和佩特雷乌斯。
nam in Labieno parum est dignitatis.
因为拉比埃努斯并没有足够的威望。
hic tu in me illud desideras.
在这里,你觉得我缺乏那种品质。
nihil de me dico, alii viderint.
关于我自己,我什么也不说,让别人去评判吧。
hic quidem quae est? domi vestrae estis et eritis omnes boni.
在这里,究竟有什么生活呢? 你们所有的贤人都在自己家里,而且也将一直待下去。
quis tum se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est.
在那个时候,有谁没有向我表明心迹? 而在这场战争中——因为现在确实应该这样称呼它了——现在有谁在这里?
§8.2.4Vibulli res gestae sunt adhuc maximae.
维布里乌斯的功绩到目前为止是极大的。
id ex Pompei litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ.
你将从庞培的来信中了解到这一点;在信中,请注意标有双号的地方。
videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet.
你将看到维布里乌斯本人对我们的格奈乌斯有什么看法。
quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum;
那么,这番话究竟指向何处呢?
facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de salute rei publicae.
我乐意为庞培而死;在所有人中我最器重他;但我不像你那样,认为国家得救的希望全在他一人身上。
significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum.
因为你表明的意思与你以往所做的有些不同,以至于你认为如果他撤退,我们也必须离开意大利。
quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum †sed cur†.
我认为这既对国家无益,对我的孩子们也无益,此外既不正确也不体面†但为什么呢†。
"poterisne igitur videre tyrannum?"
quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit.
“那么,你难道能忍受亲眼看见一个篡位暴君吗? ” 这就像我听到还是看到他有什么区别一样,又或者难道我必须寻找一个比苏格拉底更权威的榜样吗? 当三十僭主当政时,苏格拉底连城门都没有迈出一步。
est mihi praeterea praecipua causa manendi.
此外,我还有一个留下来特别的理由。
de qua utinam aliquando tecum loquar! ego xiii Kalend. , cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?
真希望有一天能和你谈谈这件事! 在十三日前,当我用烧掉你那封信的同一盏灯写完这封信时,我正准备从福尔米亚出发去见庞培,如果是商讨和平的话;如果是商讨战争,我将成为什么呢?