§8.14.1non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam sententiam.
我不怀疑每日的来信会令你厌烦,尤其是我既未能让你得知任何新消息,也终于找不到任何新的写作想法。
sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
但如果我故意在毫无原因的情况下派邮差带着空洞的信件去你那里,那将是愚蠢之举;但当他们出发时,特别是家仆,我不能不给你带去只言片语,而且同时,请相信我,在这些痛苦之中,当我仿佛在与你交谈时,我会得到少许慰藉,而当我读到你的来信时,这种慰藉更甚。
omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui.
总的来说,我知道自我们这些逃亡和恐惧开始以来,没有任何一个时期比现在更应该在信件上保持沉默,因为无论是在罗马,还是在这些离布伦迪西乌姆比你近两三天路程的地方,都没有听到任何新消息。
Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi temporis.
然而,这第一阶段的所有争斗都取决于布伦迪西乌姆。
qua quidem exspectatione torqueor.
我确实因这种期盼而饱受折磨。
sed omnia ante Nonas sciemus.
但我们在非(3月7日)之前就会知道一切。
eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium.
因为我看到恺撒在下午从科尔菲尼乌姆出发的同一天,即在费拉利亚(2月21日),庞培在早晨从卡努西乌姆出发。
eo modo autem ambulat Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.
此外,恺撒以这样的方式行军,并通过士兵们的†日粮†来加快速度,以至于我担心他到达布伦迪西乌姆的时间会比需要的还要早。
§8.14.2dices,
"quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?"
nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur.
你会说: “那么,你提前预支一桩三天后就会知道的事情的痛苦,究竟有什么好处呢? ” 确实毫无好处;但是,正如我上面所说,我非常乐意与你交谈,同时,请知道我那个似乎已经足够坚定的计划正在动摇。
non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur.
那些得到你认可的领袖们,在我看来并不足够合适。
quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes, rem publicam reciperantis socius videor esse debere.
因为在国家事务中,他们曾经显露过什么勇敢的作为吗? 或者谁指指望从他们那里得到任何值得称赞的事情? 凭赫拉克勒斯起誓,我也认为那些为了筹备战争而渡海而去的人不值得称赞——尽管这些事情是无法容忍的——因为我看到那场战争将是多么巨大、多么具有毁灭性;但唯有一个人打动了我,我觉得我应当成为他逃亡时的同伴、恢复国家时的盟友。
"totiensne igitur sententiam mutas?"
ego tecum tamquam mecum loquor.
“那么,你改变主意的次数有这么频繁吗? ” 我与你交谈就像与我自己交谈一样。
quis autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.
况且,面对如此重大的事情,谁不会在心中进行各种自我争辩呢? 同时,我也希望引出你的意见,如果它保持不变,好让我更加坚定;如果它改变了,好让同意你的看法。
§8.14.3omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus.
总的来说,我所疑虑的事情,关系到我需要知道多米提乌斯将要做什么,以及我们的伦图鲁斯将要做什么。
de Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse.
关于多米提乌斯,我们听到了各种传闻,†说他在蒂布尔,或者在雷皮杜斯的庄园,或者与雷皮杜斯一起接近了城市†,我看到这也同样是假的。
ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit.
因为雷皮杜斯说,他不知道通过什么路线,为了†隐藏†自己还是为了到达海上,已经渗透到了某处,连他(雷皮杜斯)也不知道。
ignorat etiam de filio.
他甚至对多米提乌斯的儿子也一无所知。
addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam.
他补充了那件确实令人烦恼的事,即多米提乌斯在科尔菲尼乌姆拥有的相当大的一笔钱没有退还给他。
de Lentulo autem nihil audivimus.
至于伦图鲁斯,我们没有任何消息。
haec velim exquiras ad meque perscribas.
我希望你能探听这些事情并详细写信告诉我。