§8.12D.1litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse.
二月十七日,你的一封来信送达我处,信中写道恺撒已在科尔菲尼乌姆附近安营扎寨。
quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus.
我所预料并预先警告的事情正在发生,即:他目前既不想与你交战,又通过集结所有军队来围困你,使你前往我这里的道路不再通畅,并使你无法将那些由最优秀的市民组成的军队,与我对其忠诚度表示怀疑的这些军团合并。
quo etiam magis tuis litteris sum commotus.
因此,你的来信让我更加忧心忡忡。
neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.
因为我无法充分信任我身边的这些士兵的忠诚,以至于能为国家的全部命运而决一死战;而且那些从征兵中招募来的人,也还没有在执政官那里集结。
§8.12D.2qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium conveniant.
因此,如果现在你还能以任何方式办到,请设法使自己摆脱困境,在所有军队在对手那里集结之前,尽早来到这里。
neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.
因为征募来的人不可能迅速在这里集结;即使他们集结起来,对于这些彼此甚至互不相识的人,在面对老练的军团时,能把多少重任托付给他们,这也是你所深知的。