§8.12B.1valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri.
我非常惊讶于你没有给我写任何信,而且关于国家事务,我竟然是通过别人而不是通过你来得知的。
nos disiecta manu pares adversario esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse.
我们分散兵力是无法与对手抗衡的;我希望集结我们的军队后,我们能对国家和共同的安全有所助益。
quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris.
因此,既然你已经决定,正如维布里乌斯写信给我的那样,于二月九日率领军队从科尔菲尼乌斯出发并来到我这里,我感到奇怪是什么原因促使你改变了计划。
nam illa causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse.
因为维布里乌斯写信告诉我的那个原因微不足道,即你之所以耽搁,是因为你听说凯撒从菲尔姆斯推进,已经抵达了卡斯特鲁姆·特鲁恩蒂努姆。
quanto enim magis appropinquare adversarius coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset
因为对手开始逼得越近,你就越应当迅速行动以与我合并,在凯撒既能阻碍你的行军,又能将我与你隔绝之前。
§8.12B.2quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant.
因此,我一再请求并劝告你,这也是我在以前的信中不曾停止向你请求的,让你在最早的一天到达卢切里亚,以免凯撒开始集结的军队在一处汇合后将你们与我们隔离开来。
sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me nussum facias.
但是,如果有人为了保全自己的别墅而阻碍你,那么我向你要求,让你把那些来自皮凯努姆和卡梅里努姆、抛弃了自己家产的步兵大队派往我这里,是公平合理的。