§8.12A.1ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret.
因为我认为我们分散开来,既不能对国家有用,也不能保护我们自己,所以为此我给路奇乌斯·多米蒂乌斯送去了一封信,首先是让他本人带着全部军队到我们这里来;如果他对自己的安全有所疑虑,就让他把从皮凯努姆出发正朝我走来的十九个步兵大队派到我们这里来。
quod veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque se, si vellet, expedire posset.
我所担心的事情发生了:多米蒂乌斯陷入了困境,他自己既没有足够的力量来安营扎寨,因为他把我那十九个和他自己那十二个步兵大队分散在三个城镇中(因为他把一部分安置在阿尔巴,一部分安置在苏尔莫),即使他愿意,他也无法脱身。
§8.12A.2nunc scitote me esse in summa sollicitudine.
现在请知道我处于极度的焦虑之中。
nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius xiiii cohortis contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.
因为我既渴望将这么多、这么杰出的人们从被围困的危险中解救出来,又无法前去援助,因为我认为不应该冒着把这两个军团领到那里的风险,然而我从中也无法集结超过十四个步兵大队,因为我派了两个去布伦迪西乌姆,并且我认为在我不在的时候不应该让卡努西乌姆失去防守。
§8.12A.3D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur.
我曾派迪奇穆斯·莱利乌斯去传达,因为我曾希望我们会拥有更多的军队,所以如果你们同意,你们两人中的一人到我这里来,另一人带着你们在卡普阿及卡普阿周边筹集的那支军队以及福斯图斯招募的士兵出发前往西西里,多米蒂乌斯带着他自己的十二个步兵大队加入他们,其余所有军队都集结在布伦迪西乌姆,并从那里用船运往狄拉基乌姆。
nunc cum hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim se per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit
现在,既然在此时我不能比你们更多地前去援助多米蒂乌斯,<而他自己也不能>穿过山区脱身,我们就绝不能让敌人能够接近我怀着疑虑所拥有的这十四个步兵大队,或者在行军中追上我。
§8.12A.4quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo.
因此,我已决定(我看到这里的马尔库斯·马尔凯鲁斯以及我们这一阶层的其他人都持有此种意见)把我随身携带的这支军队领往布伦迪西乌姆。
vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum.
我劝你们集结一切你们能够集结的士兵,并尽早来到这同一个布伦迪西乌姆。
arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum habetis.
至于你们原打算送给我的武器,我认为你们应该用它们来武装你们随身携带的士兵。
quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis, vehementer rei publicae profueritis.
如果你们能用牲口把多余的武器运到布伦迪西乌姆,你们将极大地造福于国家。
de hac re velim nostros certiores faciatis.
我希望你们将此事告知我们的人。
ego ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.
我已经派人去普布利乌斯·鲁普斯和盖乌斯·科波尼乌斯两位裁判官那里,让他们与你们会合,并把他们所拥有的士兵带到你们那里。