Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §8.11.1-8.11.7

理想统治者形象与对两大野心家的批判

第 178 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗承认自己的焦虑,但反思了自己在著作中描绘的国家统治者的理想形象,批评庞培和凯撒双方都在谋求独裁。他还向阿提库斯传达了对战争的阴暗预测、留在意大利的原因以及与凯撒的最新通信。

§8.11.1quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor.
关于你认为我因心绪极度扰动而心神不安,我确实如此,但或许并不像你所认为的那样严重。
levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur.
因为一旦计划确定,或者思考也无法理出头绪时,所有的忧虑都会减轻。
lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris.
然而,尽管确实允许整天为此哀叹,但我担心,既然自己无济于事,甚至会给我们的研究和学术带来耻辱。
consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus.
因此,我把全部时间都花在思考那个人的力量有多大上,在我们的著作中,我们已经相当勤勉地(至少在你看来的确如此)描绘了那个人。
tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, "ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit.
那么,你还记得我们希望将一切都归依于他的那位国家引导者吗? 因为正如我所认为的那样,西庇阿在第五卷中是这样说的: “正如顺风航行之于舵手,健康之于医生,胜利之于将军,对于这位国家引导者来说,公民的幸福生活就是他的目标,使其在财富上稳固,在资源上富庶,在荣耀上宽广,在美德上高尚。
huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.
我希望他是这件人类中最伟大、最美好的工作的完成者。
" §8.11.2hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit.
” 我们的格奈乌斯不仅以前从未想过这点,在这次事件中更是完全没有考虑。
dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut esset.
双方追求的都是统治权,而不是为了让城邦变得幸福和高尚。
nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in Italiam adducere, exercitus conficere maximos.
实际上,他并非因为无法防守而放弃了罗马,也不是因为被驱逐而放弃了意大利,而是从一开始就打算这样做:撼动所有的土地、所有的海洋,煽动野蛮的国王,将凶猛的武装民族引诱到意大利,组建最庞大的军队。
genus illud Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus.
那种苏拉式的统治类型,早就被与他在一起的许多贪婪之人所热望。
an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? hodie potest.
难道你认为他们之间不能达成任何协议,不能缔结任何盟约吗? 今天依然可能。
sed neutri σκοπὸσ est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.
但使我们获得幸福,并非他们任何一方的 σκοπὸσ;双方都渴望称霸。
§8.11.3haec a te invitatus breviter exposui.
受你邀请,我简要地阐明了这些。
voluisti enim me quid de his malis sentirem ostendere.
因为你希望我表明我对这些灾难的看法。
προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, "iamque mari magno—" non multo, inquam, secus possum vaticinari.
因此,我的阿提库斯,我并非像那个无人相信的女人那样在疯狂中预言,而是通过推测展望未来,从而 προθεσπίζω: “而今在大海之上——” 我说,我的预言绝不会有太大的偏差。
tanta malorum impendet Ἰλιάσ.
如此巨大的灾难之 Ἰλιάσ 正悬在头上。
atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi alterum metuunt, nos utrumque.
而且在这一点上,我们这些留在家中的人的处境比那些一起渡海的人更为沉重,因为他们害怕其中一方,而我们两者都怕。
§8.11.4"cur igitur" inquis "remansimus?" vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius.
“那么,”你问,“我们为什么要留下来呢? ” 要么我们听从了你的建议,要么我们没有遇到他,要么这样做更正确。
conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate †qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus.
我说,在即将到来的夏天,你会看到可怜的意大利被从各种阶层中搜集来的双方的奴隶所践踏,而那些据说在卢塞里亚的多次谈话中被宣告的掠夺,其可怕程度远不及全局的毁灭。
tantas in confligendo utriusque viris video futuras.
我看到双方在冲突中将会有如此巨大的力量。
habes coniecturam meam.
这就是我的推测。
tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti.
然而,你或许期待着某种安慰。
nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.
我什么也找不到,没有什么比这更悲惨、更无可救药、更令人作呕的了。
§8.11.5quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem.
至于你问凯撒给我写了些什么,和往常一样,他说我保持静默使他感到非常高兴,并请求我坚持下去。
Balbus minor haec eadem mandata.
小巴尔布斯也传达了这同样的指令。
iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset.
他的行程是去见执政官伦图路斯,携带凯撒的信件以及如果他返回罗马将获得赏赐的许诺。
verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.
然而,当我计算天数时,我认为在能见到他之前,伦图路斯就会渡海。
§8.11.6epistularum Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse.
我希望你了解庞培寄给我的两封信是多么轻忽,而我在回信中是多么勤勉。
earum exempla ad te misi.
我已将它们的副本寄给你。
§8.11.7Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto.
我正等待着凯撒穿过阿普里亚前往布伦迪西乌斯的这次急行军会带来什么结果。
utinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te.
但愿能发生类似于帕提亚事件那样的事情! 我一听到消息,就会写信给你。
tu ad me velim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur.
我希望你写信给我,据说在罗马,善人们的谈论十分频繁。
scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est.
我确实知道你不出入公共场所,但你必然会听到很多消息。
memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum περὶ.
我记得德米特里乌斯(来自马格内西亚)曾送给你一本书,是寄给你的关于《……》的书。
eum mihi velim mittas.
我希望你把那本书寄给我。
vides quam causam mediter.
你明白我正在构思什么样的申辩。

词汇与语法注释

  1. §8.11.1quod me magno animi motu perturbatum putas — quod 作为连词表示“关于……,就……而言”,引入一个与主句 sum equidem(我确实在动摇)相关的讨论。me... perturbatum 是带对格的不定式结构(省略了 esse),充当 putas 的宾语。
  2. §8.11.1dedecori sim studiis ac litteris nostris — dedecori 是表示目的或结果的“与格”(意为“成为耻辱”),与 studiis ac litteris(关系与格或间接宾语与格)共同构成“双与格”句式。
  3. §8.11.2non id actum beata et honesta civitas ut esset — id 是预指后文 ut 子句(beata... civitas ut esset)的指示代名词。actum (est) 是 agere(企图、以……为目标)的被动完成时无人称表达,意为“并非以此为目的(使得……)”。
  4. §8.11.3atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus — hoc 是表示原因的夺格(“因此,在这点上”)。关系代词 qui(复数)的先行词在语义上与物主形容词 nostra(修饰 causa)所暗含的第一人称复数代词一致(一种依意义一致的用法)。
  5. §8.11.7tu ad me velim — 在 velim(表示愿望的现在时虚拟式)之后省略了表示写作或告知的动词(如 scribas)。这是书信体中请求对方来信的惯用表达。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §8.11.1-8.11.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:8.11.1-8.11.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。