§7.8.1quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam.
关于狄奥尼修斯,何必如此强烈地确证呢? 难道你的一记默许还不足以让我信任吗? 然而,你的沉默给我带来了更大的怀疑,因为你平时习惯于用你的推荐词来巩固友谊,而且我曾听说他在别处对他人谈及我们时的口气截然不同。
sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades.
不过,你完全说服了我,事情确如你所写的那样。
itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.
因此,对于他,我就是你希望我成为的样子。
§7.8.2diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar.
我也从你在微热初起时写给我的某封信中留意到了你的发作之日,并且注意到,根据具体情况,你于1月3日到阿尔巴努姆的别墅来我这里并非不便。
sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris.
但是,求你了,千万不要做任何有损健康的事。
quid enim est tantum in uno aut altero die?
因为一两天的差别能有什么大不了的呢?
§7.8.3Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen.
我看到多拉贝拉根据利维亚的遗言,与其他两位共同继承人一起获得了三分之一的遗产份额,但被要求改名。
est πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento.
对于一个出身高贵的青年来说,根据一个女人的遗言来改名是否合适,这是一个政治层面的问题。
sed id φιλοσοφώτερον, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.
但当我们知道了那三分之一的三分之一大概值多少钱时,这就成了一个更具哲学性的问题了。
§7.8.4quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est.
至于你预料我在到你那里之前会见到庞培,事情确实如此;因为他在12月25日在拉韦尔尼乌姆附近赶上了我。
una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus.
我们一同前往福尔米亚,并从第八个时辰一直秘密交谈到傍晚。
quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est.
关于你问起是否有任何和平解决的希望,就我从庞培漫长而详尽的谈话中所察觉到的而言,甚至连这种意愿都没有。
sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆσ πολιτείασ fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum.
因为他是这样认为的:即使那个人解散了军队并当选执政官,也将导致国制的彻底覆灭;而且他还认为,当恺撒听说有人在加紧准备对付他时,他会放弃今年的执政官竞选,而宁愿保留军队和行省。
sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat.
但是,如果那个人真的陷入狂妄,庞培也极度蔑视他,并对自身和国家的兵力充满信心。
quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸσ Ἐνυάλιοσ occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶσ de pacis simulatae periculis disserentem.
还要多问什么呢? 虽然我脑海中屡次浮现出“战神对所有人都是公平的”这句话,但听到一个勇敢、经验丰富且极具威望的人,从政治角度论述虚假和平的危险,还是减轻了我的忧虑。
habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar. , in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum.
此外,我们手里拿着安东尼在12月21日发表的民会演说词,其中包含自成年的托加以来对庞培的指控、对被判罪者的同情哀怨,以及武力威胁。
in quibus ille
"quid censes"
aiebat
"facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?"
quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est.
在这些事情上,庞培说道:“当他这个软弱无能的财务官都敢说出这些话时,你认为如果他自己掌控了国家,他会怎么做? ”还要多说吗? 他看起来不仅不渴望那种和平,甚至还感到害怕。
ex illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet hominem, ut puto.
不过,我认为,那个放弃城市的决策正在使这个人动摇。
mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum.
但对我来说,最苦恼的是必须把钱还给恺撒,而我那用于凯旋式的准备资金也得花在上面。
est enim ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse.
因为做一个政治对手的债务人是很难看的。
sed haec et multa alia coram.
不过,这些和许多其他事情,我们见面再谈。