§7.7.1"Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras a te mihi reddidit.
“狄奥尼修斯是一个极好的人——正如我也了解到的那样,博学多才且对你极为挚爱——他于12月18日抵达罗马,并把你的信交给了我。
"
tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud †putato† non adscribis,
"et tibi gratias egit.
” 因为你信中关于狄奥尼修斯的话只有这么多,但你没有加上这一句:“而且他向你致谢了。
"
atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses.
” 然而他确实应该致谢,如果他做了,以你的善良,你一定会写下来的。
mihi autem nulla de eo παλινῳδία datur propter superioris epistulae testimonium.
但对我来说,由于前一封信的证言,关于他的任何“前言撤回”(παλινῳδία)都是不被允许的。
sit igitur sane bonus vir.
那么,就让他做个好人吧。
hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit.
因为他在这一件事上做得很好:他给了我这个彻底了解他的机会。
Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit.
菲洛格内斯给你的信写得对;因为他办好了他该办的事。
eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii.
我希望他在允许的范围内尽量使用那笔钱;因此他使用了四十三个月。
§7.7.3Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset.
我祝愿蓬普提努斯身体健康;至于你写道他已经进城,我担心这是什么意思,因为若非有重大原因,他是不会这么做的。
ego quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, ne molestus familiae veniam.
至于我,因为1月2日是十字路口节,我不希望在那天去阿尔巴努姆的别墅,免得给家仆们增添麻烦。
iii non. Ian. igitur; inde ad urbem pridie Nonas.
因此我于1月3日动身;再于1月4日(五日的前一天)前往城里。
tua λῆψισ quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuae nolo.
我不知道你的热病发作(λῆψισ)落在哪一天,但我绝对不希望你因身体不适而动身。
§7.7.4de honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus qui totum istuc aequi boni facit et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam.
关于我的凯旋式荣誉,除非恺撒通过他的护民官暗中策划了什么,其余的事情似乎都很平稳;而最平稳的是我的心情,我把这一切都看得很轻,更因为我已经从许多人那里听到,庞培和他的顾问会已经决定,因为我拥有命令权而派我去西西里。
id est Ἀβδηριτικόν.
这完全是愚蠢的(Ἀβδηριτικόν)。
nec enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere.
因为元老院既没有通过决议,人民也没有命令我在西西里拥有命令权。
sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primum videro.
但如果国家把这件事交给庞培,他凭什么派我,而不是派某个私人去呢? 因此,如果这个命令权对我来说是个麻烦,我一看到第一个城门就会立刻进去。
nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut sat bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego.
至于你写道大家对我有极大的期待,而且“好人”或“足够好的人”中没有一个人怀疑我将怎么做,我不明白你所说的“好人”是指谁。
ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus; nam singulares sunt boni viri.
我自己一个也不认识——如果我们是在寻找“好人”这个阶层的话;因为单独的好人是有的。
verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt.
但在内乱中,必须寻找好人的阶层和类型。
senatum bonum putas per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit;
你认为那个因其软弱而使各行省失去正式命令权长官的元老院是好的吗(因为如果当初开始对库里奥采取行动,他绝不可能坚持下去;但元老院不愿采纳这个提案,结果导致恺撒没有继任者)?
ex quo factum est ut Caesari non succederetur), an publicanos qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas quibus optatissimum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt.
还是那些从未坚定、如今却对恺撒极尽友好的税吏们? 还是高利贷者? 还是那些最渴望安宁的农民? 除非你认为他们害怕置身于君主统治之下——但只要能享受安宁,他们从未拒绝过这种统治。
quid ergo?
那么到底该怎么办?
§7.7.6exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem;
当法律规定的期限过去后,我们还要允许保留军队的人参加竞选吗?
sed cum id datum est, illud una datum est.
对我来说,哪怕是他缺席竞选我也不赞成;但既然那一项已经给予了,这一项也就随之给予了。
annorum enim decem imperium et ita latum placet? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum.
难不成我们还要赞成十年的命令权以及以那种方式通过的法律? 如果这样,那么我被驱逐、坎帕尼亚土地的丧失、贵族被平民收养、加的斯人被米蒂利尼人收养,以及拉比埃努斯和马穆拉的财富、巴尔布斯的花园和图斯库鲁姆别墅,都应该被赞成了。
sed horum omnium fons unus est.
但这所有一切的根源只有一个。
imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl. , tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia.
在恺撒还弱小的时候本该抵抗他,而且那时很容易;现在他有了十一个军团,要多少骑兵就有多少,还有波河以北的人们、城市平民、如此多的护民官、如此堕落的青年、如此有威望的领袖、如此的胆大妄为。
cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.
同这个人要么彻底开战,要么依法允许他参加竞选。
§7.7.7"depugna"
inquis
"potius quam servias.
你说:“与其做奴隶,不如彻底开战。
"
ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias?
"quid ergo"
inquis
"facturus es?"
idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges.
”为了什么? 如果你战败了,就被剥夺法律保护;如果你战胜了,难道就不用做奴隶了吗? 你说:“那么你打算怎么办呢? ”就像那些被驱散的牲畜一样,它们会跟随自己同类的畜群。
ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent.
正如牛随牛群,我也将跟随那些好人,或者任何被称为好人的人,即使他们正奔向毁灭。
quid sit optimum male contractis rebus plane video.
在这些搞得一团糟的局势中,什么是最好的,我看得清清楚楚。
nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum.
因为没有人能够确知一旦诉诸武力会发生什么,但有一点对所有人来说都是明确的:如果好人战败了,这个人在屠杀领袖时不会比秦纳更仁慈,在没收富人财产时也不会比苏拉更温和。
ἐμπολιτεύομαί σοι iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret.
我已经和你谈了很久的政治(ἐμπολιτεύομαι)了,如果灯火不抛弃我,我还会谈得更久。
ad summam dic, M. Tulli.
总之,说吧,马尔库斯·图利乌斯!
adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio.
“我赞同格奈乌斯·庞培,也就是赞同提图斯·蓬波尼乌斯。
Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim.
”我希望你替我向阿莱克西斯问好,他是个非常有礼貌的孩子,除非在我不在的时候他已经变成青年了(他看起来确实正往这方面发展)。