§7.3.6nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti.
现在我谈谈私事;因为关于国家,我已经基本回复了你的来信,包括你在近郊别墅写的和后来写的那些。
ad privata venio.
我谈谈私事。
unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem.
关于凯里乌斯还有一件事:他绝不可能动摇我的观点,相反,我认为他自己倒应该为放弃了自己的观点而深感后悔。
sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.
但是,卢克尤斯的街区被判给他是怎么回事? 我很奇怪你竟然忽略了这件事。
§7.3.7de Philotimo faciam equidem ut mones.
关于菲洛蒂穆斯,我确实会照你的建议去做。
sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit.
但我此时从他那里期待的,并不是他向你出示的那些账目,而是他自己在图斯库鲁姆别墅时,希望我亲手记入账簿的那些余额,也是他同样在亚洲亲手写下并交给我的那些余额。
id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet.
如果他付清那笔钱,他自己欠我的,就和向你呈报的我的债务一样多,甚至还要更多。
sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati.
但在这一类事情上,只要国家局势允许,我们今后绝不会再受到指责;说实在的,以前我们也不是懈怠,而是被众多的朋友占去了所有时间。
ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.
因此,正如你所承诺的,我们将借助你的帮助和建议,而且我希望在这件事上不会给你添麻烦。
§7.3.8de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas.
至于我随行人员的‘膝夹板’,你完全不用难过。
ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae.
因为他们出于对我的廉洁的钦佩,自己约束了自己。
sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas.
但是,最让我触动的,莫过于那个你认为无足轻重的人。
idem et initio fuerat et nunc est egregius.
他从一开始就很优秀,现在也是如此。
sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.
但在离任时,他暗示自己曾有所期盼,并在短时间内未能坚持他原本在心中决定好的事;但他很快恢复了理智,被我对他的极其尊重的关照所打动,认为这些比所有的金钱都更有价值。
§7.3.9ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto.
我从库里乌斯那里收到了账簿,正随身携带。
Hortensi legata cognovi.
我已经了解了霍尔腾西乌斯的遗赠。
nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat.
现在我极想知道他是个怎样的人,以及他正计划拍卖哪些物品。
nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.
因为我不知道为什么,既然凯里乌斯已经占领了弗鲁门塔纳门附近的房产,我为什么不把普特奥里据为己有呢。
§7.3.10venio ad
"Piraeea,"
in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus
"Piraeea"
scripserim, non
"Piraeum"
(sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim
"in.
关于‘比拉耶阿’,在这件事上,作为一个罗马人,我写了‘Piraeea’而不是‘Piraeum’(因为我们所有的同胞都是这么说的),这比我加上了前置词‘in’更该受到指责。
"
non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco.
因为我并不是把它当作一个城镇,而是当作一个地点来加前置词的。
et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea.
然而,我们的狄奥尼修斯以及和我们在一起的科斯岛人尼基亚斯,都不认为比拉耶阿是一个城镇。
sed de re videro.
不过关于这件事本身,我以后再看。
nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium,
"máne ut ex portu ín Piraeum"
(malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,
"
heri áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum,
"
et idem,
"
Mercátor hoc addébat, captam e Súnio.
如果我确实犯了错,那错就在于我没有把它当作城镇而是当作地点来谈论,并且我模仿了——我不是说凯基利乌斯,‘清晨从港口进入皮拉伊乌姆’(因为他是拉丁语的一个糟糕典范),而是泰伦提乌斯,他的剧作因言辞优雅曾被认为是由盖乌斯·莱利乌斯所写:‘昨天我们几个年轻人聚集在皮拉伊乌姆’,以及同一个人写的:‘商人加上了这句话,说她是从苏尼乌姆被虏来的。
"
quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus.
’但是,如果我们想把‘德莫’当作城镇,那么苏尼乌姆和皮拉伊乌姆一样都是城镇。
sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.
不过,既然你是个语法学家,如果你能为我解答这个疑问,那将帮我免去极大的烦恼。
§7.3.11ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus.
他给我寄来温和的信,巴尔布斯也替他做同样的事。
mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam.
我决心绝不从最体面的立场后退一步。
sed scis illi reliquum quantum sit.
但你知道我欠他多少余款。
Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis?
"solvamus"
inquis.
因此,你认为我们是否应该担心:如果我们表现得比较软弱,会有人把这件事抛在我们脸上;或者如果我们表现得比较强硬,他会要求偿还? 对此你有什么对策?
age, a Caelio mutuabimur.
你说:‘我们还钱吧。 ’好啊,我们就从凯里乌斯那里借。
hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti,
"iube sodes nummos curare.
然而,我仍希望你考虑一下这个问题;因为我认为,如果有一天我在元老院中为国家发表了精彩的演说,你那个塔特苏斯人会在我走出来时对我说:‘请您安排付钱吧。
" §7.3.12quid superest? etiam.
’ 还剩下什么? 哦,对了。
gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae.
女婿对我、对图利娅、对特伦提娅都很讨人喜欢。
quantumvis vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda.
无论在才智还是在教养方面,他都有足够的资质;至于你所知道的其余缺点,则是必须忍受的。
scis enim quos †aperierimus†. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent.
因为你知道我们曾拒绝了哪些人;他们所有人,除了我们通过你进行交涉的那个人以外,都会把我当成被告。
ipsis enim expensum nemo feret.
因为没有人会给他们记账放贷。
sed haec coram; nam multi sermonis sunt.
但这些事我们当面再谈,因为有很多话要说。
Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum.
提罗康复的希望寄托在马尼乌斯·库里乌斯身上,我写信给他说,他若照料提罗,将会使你非常感激。
data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.
十二月九日寄自特雷布拉的蓬提乌斯别墅。