§7.3.1A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit.
十二月六日,我抵达了埃库拉努姆,并在那里阅读了菲洛蒂穆斯交给我的一封你的来信。
e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus.
第一眼看到这封信时,我便因它是你亲笔所写而感到欣喜;接着,信中极其详尽周到的内容更是令我感到无比愉悦。
ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum.
首先关于你说不赞同迪凯阿科斯的那一点,虽然这是我极其热切盼望的,而且你也赞同“我不应在行省逗留超过一年”,但这并不是靠我们的努力达成的。
sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.
因为你必须知道,元老院中从未对我们这些掌管行省的人提起过任何话,要我们在那里逗留得比元老院决议所规定的时间更长;因此,对于我在行省逗留的时间也许比可能有益的时间要短这一事实,我现在甚至不承担任何责任。
§7.3.2sed
"quid si hoc melius?"
saepe opportune dici videtur ut in hoc ipso.
但是 “如果这更好呢? ” 这句话似乎常常能说得合乎时宜,就像在目前这件事情上一样。
sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem.
因为无论事态能够走向和解,还是走向善者的胜利,我都希望在这两件事中要么成为一名协助者,要么至少不是局外人;但如果善者失败,无论我在哪里,我都会与他们一同失败。
qua re celeritas nostri reditus ἀμεταμέλητοσ debet esse.
因此,我们迅速的归来应当是“无悔的”。
quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est.
然而,如果对凯旋式的想法没有被灌输给我们(这也是你所赞同的),那你肯定不会太想念在第六卷中被描绘出来的那个人物。
quid enim tibi faciam qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius.
对于把那些书吞噬了的你,我该拿你怎么办呢? 确实,如果那样更为正确的话,即使在这一刻,我也会毫不犹豫地放弃如此重大的事情。
utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica libere.
因为两件事确实无法同时进行:既野心地追求凯旋式,又自由地谈论国家。
sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius.
但请不要怀疑,对我来说,更体面的事情将会是更优先的。
§7.3.3nam quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit.
因为至于你认为,无论是为了我更安全,还是为了我能对国家有所贡献,我保留军事统帅权是更为有益的,这件事我们将当面商讨它究竟如何。
habet enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior.
因为这件事确实值得商榷;尽管我在很大程度上同意你的看法。
de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt.
此外,你对我的报国之心毫不怀疑,这是非常对的;而且你判断得很准确,即相对于我的功绩,以及他本人对别人的慷慨,他对我的慷慨是远远不够的。 你真实地解释了其中的原因,这与你所写的关于法比乌斯和卡尼尼乌斯的事情极其吻合。
quae si secus essent totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere.
即使事实并非如此,而他对我倾其所有,然而你信中所写的“城市守护者”也会迫使我记住那辉煌的铭文,绝不容许我去模仿你所满足的沃尔卡基乌斯或塞维乌斯,而是希望我们去思考并捍卫一些配得上我们自己的东西。
quod quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est.
如果情况允许,我确实会以一种与现在必须采取的方式不同的方式来做这件事。
§7.3.4de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis.
在这个时候,人们正冒着国家的危险为自己的权力而斗争。
nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl.
因为如果国家得到了捍卫,为什么在那个人的执政官任期内它没有得到捍卫? 为什么在那个国家安危取决于其事业的我,在第二年没有得到捍卫? 为什么他的统帅权被延长,或者为什么是以那种方式延长的? 为什么会如此激烈地争斗,以至于十位平民护民官要提案考虑缺席的他?
ferrent? his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret.
通过这些手段,他变得如此强大,以至于现在抵抗的希望寄托在单单一个公民身上;我宁愿他(庞培)当初没有给那个人(恺撒)如此巨大的力量,也不愿他现在去抵抗如此强大的对手。
§7.3.5sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis,
"ποῦ σκάφοσ τὸ τῶν Ἀτρειδῶν;
但既然事态已经发展到了这一步,我就不会像你写的那样去问 “阿特雷斯家族的船在哪里?
"
mihi σκάφοσ unum erit quod a Pompeio gubernabitur.
” 对我来说,唯一的船将是由庞培掌舵的那只。
illud ipsum quod ais,
"quid fiet, cum erit dictum,
"dic, M. Tulli?"
"
—σύντομα
"Cn. Pompeio adsentior.
至于你说的那个问题 “当听到‘说吧,马尔库斯·图里乌斯’时,会发生什么? ” ——简而言之 “我同意格奈乌斯·庞培的意见。
"
ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor.
” 然而,我仍将单独劝说庞培本人走向和解。
sic enim sentio, maximo in periculo rem esse.
因为我感到国家正处于极大的危险之中。
vos scilicet plura qui in urbe estis.
你们在城里的人自然知道得更多。
verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi.
但我看到了这些:我们是在与一个极其大胆且准备充分的人打交道;所有被判罪的人、所有蒙受耻辱的人、所有配受判罪和耻辱的人都站在那一边;几乎所有的青年人、所有城里的以及堕落的平民、加上盖乌斯·卡西乌斯在内的强有力的护民官、所有负债累累的人(我明白他们的数量比我预想的要多;那方大业唯独缺乏正义,但在其他方面极其充裕)。
Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior.
在我们这边,所有人都在尽一切努力避免诉诸武力决战,武力的结果总是难以预料的,而现在确实更应害怕向另一方倾斜。
quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.
比布鲁斯已经离开了行省,任命了韦恩托为长官;据我所知,他在离开时会比较缓慢。 当卡托表彰他时,卡托表明,他唯独不嫉妒那些尊严已无可增加或无法增加太多的人。