§7.2.5redeo ad rem.
我回到正题。
quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano.
我是多么期待你托付给菲洛克塞诺斯的那封信啊! 因为你曾写道,信中包含了庞培在那不勒斯的谈话。
eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat.
帕特隆在布伦迪西乌姆把信交给了我;我想,他是在克基拉收到这封信的。
nihil potuit esse iucundius.
没有什么比这更令人愉快的了。
erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho.
因为信中谈到了国家,谈到了那个人对我的正直的看法,以及他在关于我的凯旋式所作的那次谈话中表现出的善意。
sed tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres.
然而,最令人愉快的是,我得知你曾去拜访他,以便察看他对我的态度。
hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.
我说,这对我来说是最令人愉快的事情。
§7.2.6de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est.
至于凯旋式,在比布鲁斯写出那封极其无耻的报告信(随后便获得了极为盛大的感谢祭)之前,我从未有过任何渴望。
a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens.
如果他真的完成了他所写下的那些功绩,我会感到高兴并支持他的荣誉;而现在,敌人在幼发拉底河这一侧时连大门都不曾迈出一步的人却被赋予了荣誉,而我——那同一个人曾将自己军队的希望寄托在我的军队中——却无法获得它,这是我们的耻辱,我说“我们的”,是把你和我连在了一起。
itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar.
因此,我将尝试一切办法,正如我所希望的,我将会得到它。
quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.
但如果你身体好,有些事情我早已经摸清了;但是,正如我所希望的,你会好起来的。
§7.2.7de raudusculo Numeriano multum te amo.
关于努美里亚努斯的小额债务,我非常感激你。
Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus.
我渴望知道霍尔腾西乌斯做了什么,以及卡托正在做什么;他确实对我怀有极其可耻的恶意。
dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit.
他给了我一份我并没有要求的关于正直、正义、宽容和信义的证明;而我所要求的,他却拒绝了。
itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx.
因此,恺撒在他祝贺我并承诺一切的那封信中,对极其忘恩负义的卡托对我的伤害是多么地幸灾乐祸啊! 然而,这同一个人却给了比布鲁斯二十天的感谢祭。
ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram.
原谅我;我无法忍受这些,也绝不忍受。
§7.2.8cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo.
我渴望回复你的所有来信,但完全没有必要;因为我很快就会见到你。
illud tamen de Chrysippo— nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius.
然而关于克里西普斯的事——因为对于另一个家伙,那个做粗活的人,我倒没有那么惊讶;但即使是他,也没有比他更邪恶的了。
Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius.
但是克里西普斯,我因为他有一点点文学素养而乐于见到他并器重他,他竟然在我不求知情的情况下离开了我的孩子! 我姑且不提我听到的许多其他事情,也不提偷窃;我无法忍受他的逃跑,在我看来没有比这更恶劣的罪行了。
itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur.
因此,我引用了人们所说的法官德鲁苏斯在面对一个在获得自由后不愿宣誓履行同样义务的人时所说的那句老话:我并没有把那些人判定为自由人(或我的孩子),尤其是当时没有任何可以正当主张拥有他们的人在场。
id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar.
对此你看着办吧,你怎么理解都行;我会同意你的看法。
uni tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est de periculis rei publicae.
唯独你那封谈到国家危机的极其雄辩的信,我没有回复。
quid rescriberem? valde eram perturbatus.
我该回复什么呢? 我当时极度焦虑。
sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.
但帕提亚人使我没有太大的恐惧,他们突然把半死不活的比布鲁斯丢下就撤退了。