§7.26.1non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis,
"quotiens exorior.
你写给自己“每当我重新振作时”的那种情况,并没有同样发生在我身上。
"
ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus.
因为我现在才第一次稍微振作起来,这确实主要是由于从罗马送来的关于多米提乌斯和皮肯努姆步兵大队的那些信件。
omnia erant facta hoc biduo laetiora.
在这两天里,一切都变得更加令人高兴了。
itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta,
"
si te/ secundo lúmine hic offéndero—
"
respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.
因此,原先在准备中的逃亡也被中止了;凯撒的禁令——“若我在第二日的曙光中在此处撞见你——”被断然拒绝;关于多米提乌斯有好的传闻,关于阿夫拉尼乌斯则有极佳的传闻。
§7.26.2quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum.
你非常友好地劝告我,在可能的情况下为自己保留自由的立场,这令人感激;至于你补充的内容,即不要让我显得过于倾向于那个卑劣的事业,我的确有可能显得如此。
ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit.
我曾表示,只要和平谈判仍在进行,我就拒绝在内战中担任领导者,并非因为这不正确,而是因为那件要正确得多的事情给我带来了损害。
plane eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis!
"pro tuis rebus gestis amplissimis"
) inimicum habere nolueram.
显然,我们那位朋友曾向其提供第二次执政官职位和凯旋式(而且是用何等夸耀之词! “鉴于你最伟大的功绩”)的那个人,我此前并不愿意与他为敌。
ego scio et quem metuam et quam ob rem.
我既知道自己该惧怕谁,也知道是为了什么。
sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.
但如果真的发生战争——我看这是不可避免的——我的职责是不会缺失的。
§7.26.3de HS X_X_ Terentia tibi rescripsit.
关于那两万塞斯特尔提乌斯,特伦提娅已经给你写了回信。
Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum.
至于狄奥尼修斯,在我认为我们将会四处漂泊的时候,我不想去打扰他;而对于经常写信给我谈到他的职责的你,我却没有做出任何回复,因为我一天天在等待,以便决定该怎么做。
nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri.
现在,据我所见,孩子们似乎肯定要在福尔米亚的庄园过冬了。
et ego? nescio.
那我呢? 我不知道。
si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui.
因为如果真的发生战争,我已决定与庞培在一起。
quod habebo certi faciam ut scias.
一旦我有了确切的消息,定会让你知晓。
ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.
我认为这场战争将会非常惨烈,除非像你所写的那样,发生某种类似于帕提亚那样的意外事件。