§7.25.1cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis.
当我就卢克莱修从卡普阿寄给卡西乌斯的信,向你寄出一封悲伤——且我担心是真实——的信时,塞法里奥从你们那里来到了。
attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles.
他也带来了一封你的信,这封信较为乐观,但并不确定,正如你一贯的做法。
omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere.
比起你们所写的庞培拥有一支军队,我更容易相信任何其他事情。
nemo huc ita adfert omniaque quae nolim.
没有人往这里带来这样的消息,而带来的全是我不愿看到的事。
o rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit.
噢,可悲的事情! 他总是在糟糕的事业中获得胜利,却在最优秀的事业中倒下了。
quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere.
除了说他懂得那个(因为那确实不难),却不懂得这个之外,我还能说什么呢? 因为正确地治理共和国确实是一门艰难的艺术。
sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.
但我们转眼就会知道一切,并会立即写信给你。