§7.23.1v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos.
在二月九日傍晚,我收到菲洛蒂穆斯的信,信中说多米提乌斯拥有一支强固的军队,来自皮肯努姆的步兵大队在伦图路斯和泰尔穆斯的率领下已与多米提乌斯的军队汇合,凯撒可能会被切断退路且他自己也对此感到恐惧,罗马的善良者的士气重新振作,而邪恶者则仿佛受到重击。
haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt.
我确实担心这些是梦幻,但菲洛蒂穆斯的信还是让马尼乌斯·雷比达、卢基乌斯·托尔夸图斯以及平民护民官盖乌斯·卡西乌斯(因为这些人与我们在一起,也就是在福尔米亚埃的别墅里)重新恢复了生机。
ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur.
然而,我担心那些消息更加真实,即我们几乎都已经沦为阶下囚,庞培正离开意大利;凯撒据说正在追击他(噢,多么痛苦的事! )。
persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis.
凯撒追击庞培? 什么? 为了杀他吗? 噢,我真可怜! 难道我们大家不都挺身用身体去阻挡吗? 对此你也在叹息。
sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.
但是我们能做什么呢? 我们完全被征服、被压制、被俘虏了。
§7.23.2ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus.
然而,我在读了菲洛蒂穆斯的信后,改变了关于女人们的决定。
quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent.
正如我曾写信给你的,我原本正把她们送回罗马;但我想到这会招致很多闲言碎语,说我对国家的前途已经做出了判断;由于国家已无可救药,女人们的回去,就好像是我归顺的第一个步骤。
de me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter.
至于我自己,我赞同你的意见,不把自己投入到不确定且危险的逃亡中,因为我既对国家毫无益处,也对庞培毫无帮助;但为了庞培,我不仅能尽责地死,而且甘愿去死。
manebo igitur, etsi vivere—.
因此我将留下来,即使活着——。
§7.23.3quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat.
至于你问这里情况如何,整个卡普阿以及这里所有的征兵活动都瘫痪了;局势已经绝望,所有人都在逃跑,除非有什么神明相助,让庞培将多米提乌斯的那支军队与自己的军队汇合。
sed videbamur omnia biduo triduove scituri.
但我们似乎在两三天内就能知道一切。
Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim.
我给你送去了凯撒来信的副本,因为你曾要过。
cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.
许多人写信给我,说我让凯撒非常满意;只要我至今还没有做出任何卑鄙的事,我也就乐于容忍这一点。