§7.22.1pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit.
我看到在意大利,没有寸土不在那家伙的掌控之中。
de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto.
关于庞培,我一无所知,而且我想,除非他已经登船,否则他将被俘。
o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior.
噢,不可思议的神速! 然而我们这位——但我无法不感到痛苦地去指责那个让我焦虑和折磨的人。
tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.
你担心大屠杀并非没有原因,倒不是因为这会有利于凯撒延长其胜利和统治,而是因为我看到了他将听从谁的意志来行事。
§7.22.2†recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†.
†但愿一切顺利。 我认为应当撤出这些城镇;我急需建议。
quod optimum factu videbitur facies.
† 你就做看起来最妥当的事吧。
cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus.
与菲洛蒂穆斯谈谈,而且在十五日前后你就能和特伦提亚在一起了。
ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo.
我该怎么办? 既然我不知道庞培在哪里,我又该通过陆路还是海路去追随他? 然而,即便走陆路,我又怎能办到? 走海路,去哪里? 那么,我应该把我自己交到那家伙手里吗? 假设这样做是安全的(因为许多人如此劝我),但这是否也是体面的呢? 绝非如此。
equidem a te petam consilium, ut soleo.
我确实会像往常一样,向你寻求建议。
explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.
局势无法理清;但如果脑海中有什么想法,我希望你写信告诉我,还有你自己打算怎么做。