§7.21.1de malis nostris tu prius audis quam ego.
关于我们的不幸,你比我先听到。
istim enim emanant.
因为它们是从你那里传出来的。
boni autem hinc quod exspectes nihil est.
但是,你不能指望从这里得到什么好消息。
veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules.
我按照执政官们的命令,于二月ノナエ(五日)来到了卡普阿。
eo die Lentulus venit sero.
那天,伦图鲁斯来迟了。
alter consul omnino non venerat vii Idus.
另一位执政官在二月アイズ(十三日)前七天(二月七日)根本就没有来。
eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus.
因为在那天我离开了卡普阿,留在卡莱斯。
inde has litteras postridie ante lucem dedi.
翌日黎明前,我从那里发出了这封信。
haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum.
这是我留在卡普阿期间所了解到的:执政官们一无是处,到处都没有进行征兵。
nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant.
因为既然他就在跟前,而相反我们的领袖却不知去向、无所作为,募兵官们甚至不敢公然露面,人们也不肯登记姓名。
deficit enim non voluntas sed spes.
因为缺乏的不是意愿,而是希望。
Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia.
至于我们的格奈乌斯(噢,多么悲惨且令人难以置信的事! ),他是多么彻底地一蹶不振啊! 他既没有勇气,没有计划,没有军队,也没有勤勉。
mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?
我姑且不提那些事——从城中极其可耻的逃跑、在各城镇极其胆怯的集会、不仅对对手而且对自身兵力的无知;但这究竟是怎样一回事呢?
§7.21.2vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent.
二月七日,平民护民官盖乌斯·卡西乌斯来到卡普阿,向执政官们传达了命令:让他们去罗马,从神圣国库中取走资金,并立即离开。
urbe relicta redeant;
既然城市已被遗弃,他们还要回去?
quo praesidio? deinde exeant;
凭什么防卫? 然后,让他们离开? 谁会允许?
quis sinat? consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum.
执政官给他写了回信,让他自己先去皮凯努姆。
at illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae.
但那里已经完全失陷了;除了我从多拉贝拉的信中得知之外,没有人知道这件事。
mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.
我毫不怀疑,他随时都会进入阿普里亚,而我们的格奈乌斯已经在船上了。
§7.21.3ego quid agam σκέμμα magnum—neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps—sed tamen quod me deceat.
我该怎么办是一个重大的考量——凭赫拉克勒斯起誓,如果不是一切事情都办得如此可耻,而我又没有参与任何一项计划,这对我来说根本就无需考量——但无论如何,我必须考虑什么才是适合我的。
ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit.
凯撒本人正劝我致力于和平;但那是他在开始急速推进之前的旧信了。
Dolabella, Caelius me illi valde satis facere.
多拉贝拉和凯里乌斯写信说,我让他非常满意。
mira me ἀπορία torquet.
奇妙的困惑在折磨着我。
iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide.
如果可以,请用建议帮助我,但也要尽你所能去预见你那里的局势。
nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam.
在政局如此动荡不安的情况下,我没有什么可写的。
tuas litteras exspecto.
我正期待着你的信。