§7.2.1Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis
"
flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites.
我们在十一月二十五日抵达布伦迪西乌姆,一路上托了你航海好运的福;对我们来说, "最温和的翁克斯米特斯风从伊庇鲁斯美妙地吹来。
"
hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν pro tuo vendito.
"如果你愿意,可以把这个重步格诗行当作你自己的作品卖给那些人。
§7.2.2valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare.
你的健康状况让我非常不安;因为你的来信表明你确实病得很重。
ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat.
然而我,既然知道你是多么坚强,便怀疑有什么更严重的情况强迫你屈服,并几乎让你崩溃。
etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere.
尽管你的潘皮鲁斯告诉我,两种四日热中有一种已经退去,另一种较轻的正在袭来。
Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse.
但特伦提娅(她到达布伦迪西乌姆城门的时间恰好与我进港的时间相同,并且在广场上与我相遇)却告诉我,卢基乌斯·蓬提乌斯在特雷布拉努姆对她说,那一种也已经退去了。
quod si ita est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.
如果真是这样,这正息是我最热切期盼的,我希望你凭借自己的明智和节制做到了这一点。
§7.2.3venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu.
谈到你的信;我一次收到了无数封,一封比一封更令人愉快,而且确实是你的手笔。
nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere.
因为我喜欢亚历克西斯的手迹,因为它与你的手迹如此相似,但我并不喜欢那些信,因为它们表明你身体不适。
cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum.
既然提到了他,我把生病的提罗留在了帕特雷,如你所知,他是一个(如果你愿意,可以加上任何赞美)正直的青年。
nihil vidi melius.
我没见过比他更好的人了。
itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt.
因此我非常想念他,虽然他看起来病得不重,但我依然很忧虑,并对马尼乌斯·库里乌斯的尽心照料抱有极大的希望,关于这一点提罗给我写过信,许多人也告诉过我。
Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus.
此外,库里乌斯本人也感受到了你多么希望他得到我的喜爱,对此我感到非常高兴。
et me hercule est quam facile diligas αὐτόχθων in homine urbanitas.
天哪,一个人身上那种天然的、生来具有的都市温雅之气是多么容易让人喜爱啊!
eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae.
我带回了他的遗嘱,上面有三个西塞罗和总督随行人员的印章。
fecit palam te ex libella, me ex terruncio.
他公开立下遗嘱,分给你十二分之一(里贝拉),分给我二十四分之一(特伦基乌斯)。
in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est.
在克基拉的阿克提乌姆,亚历克西奥盛情款待了我。
Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.
谁也无法阻挡小克文图斯·西塞罗去观看斯亚米斯河。
§7.2.4filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸσ τὰ τέκνα.
我很高兴你为你的小女儿感到快乐,并且你赞同对子女的爱是出于本能(自然的)。
etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur.
因为如果这不是天生的,人与人之间就没有任何自然的纽带;一旦失去这个纽带,社会的共同生活就会被摧毁。
"bene eveniat!"
inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro.
“愿一切顺利! ” 卡尔内阿德斯粗俗地说道,但仍比我们的卢基乌斯和帕特隆更明智,他们把一切都归结于自己,认为任何事情都不是为了别人而做的,并且当他们说一个人应当做善人是为了免受伤害,而不是因为这在自然上是正确的时候,他们没有意识到自己谈论的是一个狡黠的人,而不是一个善人。
sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.
但我认为,这些内容就在那些你曾通过赞赏给我增添勇气的著作中。