§7.19.1nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim.
我没有什么可写给你的,因为我甚至还没有把你那封我挑灯夜战写好的信寄给你。
erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis.
因为那封信充满了美好的希望,因为我听说了民众集会的意向,并认为他会接受这些条件,尤其是他自己的条件。
ecce tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris legationem.
瞧,在2月3日的早晨,我收到了你的信,以及菲洛蒂穆斯、富尔尼乌斯的信,还有库里奥写给富尔尼乌斯的信,他在信中嘲笑卢基乌斯·凯撒的使节团。
plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio.
我们似乎彻底完蛋了,我不知道该采取什么计策。
nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo.
凭赫拉克勒斯起誓,我并不为自己担心,但我不知道该拿孩子们怎么办。
Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.
然而,在写这封信时,我正动身前往卡普阿,以便能更容易地了解庞培的情况。